PL 188, col. 1264

De sex principiis (Gislebertus Porretanus), J. P. Migne

nec in eodem individuo constare, nec praedicari
possunt eodem tempore. Ipsum quando in omni re
consistit orta. Proinde corpus hominis universum
aliquando est videlicet in tempore, sentit enim
temporum discrimina veris, aestatis, hiemis, autumni;
sentit haec et animus; unde fit ut alii per
hiemem, alii per aestatem, nonnulli melius vere vel
autumno lucubrentur pro sua quisque temperatura
corporis. Nam anima corpori conjuncta naturam et
concreaturam ejus effingit. Quibus enim corporatura
contigit arida vel gelida, ii per autumnum plerumque
mentem habent plus solito commotam; quibus
vero sanguis redundat, ii verno plus tentantur. Hoc
ipsum in caeteris aspicitur prout cum temporum
cardinibus animantium naturae vel congruunt vel

discrepant. Ita fit ut quodcunque temporis vices
audit et ad illius momenta vertitur atque nutat,
hoc in tempore necessarium sit esse: cujusmodi
ea sunt quae diximus. Nec alia magnopere comperias
de quibus hoc et verius et illustrius affirmari
possit.
Ipsum ubi circumscriptura corporis esse dicitur
a circumscriptione loci prodiens; ipse vero locus
in corpore capiente circumscribenteque constitutus
est. Proinde in loco videtur esse, quidquid et loco
circumscribitur. Ita constat non idem loco stratum
esse quod huic quod appellant ubi; nam locus in
corpore continetur ambiente, ipsum ubi positum
est in corpore quod ambitur. Neque vero suum

quibusque rebus ubi videtur adjunctum esse; nam
anima nusquam est, utpote quae locum nec occupet,
nec impleat. Locus enim in quo dicatur
anima consistere poterit animantem aliam capere;
locus vero quem alia quaeque res occupet et insideat,
occupari ab alia re non potest utique, nisi
digrediatur atque migret alio. Granum enim tritici
modio superfusum admitti non posset, quandiu
aeris qui modium replebat incubaret; eliso quidem
aere, granum illico succedit et infertur. Itaque nec
eumdem locum obsidere duo possunt, nec unum
quid diversos. Quamobrem nec anima loco circumscribi
poterit, nec aliud omnino quod alienum esse
videatur a ratione corporis. Dicat aliquis: Nonne
potest una res in pluribus esse posita? Quandoquidem

vox ipsa manens una excipitur a diversis,
quae sive aer est, sive non est quidem, sed sine
aere non consistit, omnino aer idem futurus est in
multis; quare corpus idem in diversis locis esse
putandum erit. Si quidem vox, cum una sit ad numerum,
in diversas partes aeris distributa credi
non potest, ut ita demum in aures multorum ceu
dissiliat. Ergo qui concedunt unam et eamdem
vocem accidere multorum auribus, necessario confitendum
habent eamdem quoque portionem aeris
subire multorum aurem, quod quidem fieri nullo
modo potest. Quare cum alterum adeundum sit, ut
vel diversa fateamur esse quae sentiuntur a diversis,
veluti unum et idem corpus in pluribus locis esse
censeamus, eligendum est quod minus laedit, non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.