PL 188, col. 632

Historia ecclesiastica (Ordericus Vitalis), J. P. Migne

sobolem honoravit; imo multis eam afflictionibus,
ut odibilem ancillam, constristavit. Quinetiam
multo tempore in arce Belesmensi, velut latronem,
custodiae mancipavit. Tandem, auxilio industriaque
fidelis cubicularii erepta, de carcere clanculo exivit,
et ad Adalam, Carnotensem comitissam, confugit,
et inde, nunquam ad tyrannum reditura, in
Pontivum secessit.
Diris conatibus et tergiversationibus praefati lanionis
Neustria saepe turbata est, et Cenomannica
regio vicinitasque circumjacens praedis ac caedibus
incendiisque feraliter profligata est. Episcopatus et
coenobia super illo ad Dominum Sabaoth clamaverunt,
in quorum terris castella violenter consita
sunt, et possessiones Sanctorum temeraria invasione

ejus diminutae vel spoliatae sunt, Uticenses vero
monachi, post multa damna et labores, metusque,
guerram ejus ferre non potuerunt. Unde coacti,
dicam per totam terram suam, quae hactenus a malis
consuetudinibus libera fuerat, fecerunt, et LX libras
Cenomannensium de censu pagensium Rodberto
dederunt, ne monasterium et colonos ejus
ulterius vexaret, sed in pace Dei cultores legali
theusebia tripudiare sineret. Alii quoque monachi
et inermes clerici simili pretio se redemerunt, datisque
magnis sumptibus frendentem tyrannum sibi
placaverunt, quia tunc ingentem saevitiam ejus
reges seu duces principali censura corrigere ad
quietem ecclesiarum, negaverunt.
XXIV. Vita et mors religiosa quorumdam militum. De Anfrido primo abbate Pratellensi. Abbates, praelati et monachi virtutibus et doctrina illustres.

In diebus illis, antiqui optimates, qui sub Rodberto
duce, vel filio ejus Guillelmo rege, militaverunt,
humanae conditionis more hominem exuerunt.
Rogerius de Monte Gomerici apud Scrobesburiam
monachile schema devotus suscepit, et in
basilica Sancti Petri apostoli, quam extra urbem
inter duo flumina, Meolam et Sabrinam, condidit,
tribus diebus in colloquiis divinis et oratione inter
servos Dei permansit. Tandem, VI Kalendas Augusti,
mortuus est, et in basilica Sancti Petri
sepultus est, postquam Hugo de Monte Gomerici,

filius ejus, comes in Anglia factus est, et Rodbertus
de Belismo totum honorem ejus in Normannia
nactus est.
Porro Rogerius Pictavinus et Arnulfus, Philippus
et Ebrardus de paterna haereditate nihil habuerunt;
quia duo priores, ut dictum est, Rodbertus et Hugo,
citra mare et ultra, totum patris jus obtinuerunt.
Rogerius tamen et Arnulfus, qui militiae probitatisque
titulis inter contubernales valuerunt, consilio
patris, suaque procuratione, generosas conjuges
acceperunt, et ambo comites, potentia divitiisque
pollentes, aliquandiu floruerunt. Sed ante

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.