PL 189, col. 1309
Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne
Divinae bonitati immensas gratiarum actiones referimus
quod te ad Ecclesiae suae regimen vocare
dignatus est, et participium sui nominis, in quo
clamamus: Abba, Pater, tibi conferre, ut lucerna
sollicitudinis tuae, quae hactenus sub modio privatae
vitae latebat, super candelabrum posita ad multorum
salutem luceat. Hactenus eras nobis soror,
deinceps eris nobis et soror et sponsa tanto familiarius,
quanto per denominationem nostro oneri
accessisti vicinius. Misimus tibi annulum subarrhationis,
ut nullum praeter Christum amatorem admittas.
EPISTOLA CCXXI. CONRADI IMPERATORIS AD EUGENIUM PAPAM III. Petrum Capuanum archiepiscopum , cujus ope sanitatem recuperaverat, ei commendat. [(Anno 1150.)]
Dilectissimo in Christo Patri suo EUGENIO sanctae
Romanae Ecclesiae summo pontifici, CONRADUS Dei
gratia Romanorum rex et semper Augustus, filialem
per omnia dilectionem, et debitam in Domino reverentiam.
Deo propitio res nostras moderante, etc. Vide in
Eugenio.
EPISTOLA CCXXII. EUGENII PAPAE III AD PRAELATOS POLONIAE. Arguit eos quod latam a G. nuntio interdicti sententiam non observent, atque ut resipiscant eamdem sententiam confirmat. [(Anno 1150.)]
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus
fratribus archiepiscopis, episcopis et aliis
Ecclesiarum praelatis per Poloniam constitutis, salutem
et apostolicam benedictionem.
Quod vos benedictionis alloquio salutamus, etc. Vide in Eugenio.
EPISTOLA CCXXIII. G. DIACONI CARDINALIS AD CONRADUM IMPERATOREM. Cum multum in sua legatione pro duce Poloniae laboraverit, orat ut ipsi auxilium praestet. [(Anno 1150.)]
CONRADO Dei gratia glorioso Romanorum regi Augusto,
G. sanctae Romanae Ecclesiae diaconus cardinalis,
devotum servitium suum et orationum perseverantiam.
Pro negotio nobilis et illustris viri ducis Poloniae
et conjugis suae sororis vestrae, mandato Domini
papae nos satis laborasse vobis non erat incognitum.
Verum persistentibus in sua duritia adversariis,
sicut a Domino papa nobis injunctum fuerat, et exhortationis
vestrae nobis monita suggesserunt, justitiam
de eis facere non dubitavimus. Quia ergo
negotium illud jam ad vos quodammodo spectare
videtur, majestatis vestrae celsitudinem attente rogamus,
ut ita manum auxilii vestri eidem duci et
brachium fortitudinis vestrae porrigere studeatis, ut
vigorem ecclesiastici officii in hac parte viriliter