PL 189, col. 1313

Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne

uni et universali pontifici, frater WIBALDUS Dei
gratia et vestra id quod est in Ecclesia catholica,
honorem ut patri, timorem ut domino.
Postquam gloriosus filius vester noster serenissimus
dominus Romanorum rex a Jerosolymitana
expeditione reversus fuit, dilectus frater noster H.
Herfeldensis abbas ab administratione Fuldensis
abbatiae, quam susceperat, cessit. Itaque dominus
noster rex tum pro innumeris vexationibus, quibus
Fuldensis Ecclesia tam intus quam foris quotidie
fatigabatur, tum pro partium studiis, quae de facili
componi non poterant, ordinare ipsum monasterium
distulit, et sicut in recolligendis possessionibus,
quae inordinate fuerant dispersae, potens et
efficax esse poterat, sic in curandis animabus,

quae Ecclesiarum pretiosissima est substantia, invigilare
et attendere non poterat. Super qua re a nostra
parvitate saepe commonitus et ab Ebracensi abbate
et aliis religiosis viris, tandem suggestioni acquiescens,
venit Fuldam III. Nonas Aprilis. Cui curiae
interfuerunt venerabiles filii vestri, Bremensis
archiepiscopus, Wirceburgensis et Halberstadiensis
episcopi, et alii de laicorum ordine principes et nobiles
multi, a quibus inter caetera regni negotia
quaesivit, qualiter Fuldense monasterium sic Deo
auctore ordinaret, quatenus ibidem, quae sunt Dei
Deo, et quae Caesaris sunt Caesari redderentur. Dubitatum
est diu, ut in talibus negotiis solet, maxime
propter multas in brevi tempore abbatum mutationes

et propter partium studia et dissensiones,
quae in eodem monasterio adhuc fervere noscebantur.
Suspensis ergo omnibus, dixit dominus rex
quamdam sibi personam a viris religiosis esse ostensam
boni testimonii et integrae famae, quae rem modicam
religione possessionibus et aedificiis auxisset,
de cujus pietate, fide et constantia nequaquam dubitarent,
quin Fuldensi Ecclesiae et praeesse et prodesse
possit: in cujus electione personae, si omnium
vota concordarent, fore in brevi, ut cum suo
clementiori et propensiori patrocinio Fuldensis Ecclesia
pristinum suae dignitatis honorem reciperet.
Placuit omnibus qui aderant tam pia regis devotio,
tam religiosa sententia, et perlatum est ipsius ad
electores a praenominatis episcopis et ab Ebracensi

et Hatelesburnensi abbatibus, a nobis etiam et ab
aliis principibus, quem sermonem tanquam divinitus
missum pari consensu et unanimi voto omnes
susceperunt, nomenque viri, qui tanto laudis et
principis suffragio juvaretur, sibi exponi flagitabant.
Ita celebri cunctorum conniventia elegerunt in
abbatem et rectorem animarum suarum et dominum
Fuldensis Ecclesiae dominum Marcwardum
abbatem monasterii de Telekeinge, qui fuerat nutritus
et educatus a puero in monasterio Sancti Michaelis
in monte in civitate Bamberg, et sine querela
conversatus. Praefato autem monasterio suo
praefuerat annis octo, testimonium habens etiam ab
his qui foris sunt, et provexerat tam in divinis
quam in humanis rebus. Qui quoniam ab his, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.