PL 189, col. 1328
Epistolae (Wibaldus Corbeiensis), J. P. Migne
venerabilis Patherburnensis episcopus sanguini et
carni suae non pepercit, et vobis tanquam Patri suo
reverenter, ut justitia in suo ordine procederet, cessit,
preces benigne admittatis, et praedictum Folcuinum
clementer suscipiatis, et cum ad partes nostras
appropinquare coeperitis, uxore ipsius vobiscum
adducta, et sibi restituta, eum sanctae communioni
paterne restituatis.
EPISTOLA CCXLIV. HENRICI EPISCOPI MINDENSIS AD WIBALDUM ABBATEM. Purgat se ab objectis sibi supra a Wibaldo. [(Anno 1151.)]
HENRICUS Dei gratia Mindensis episcopus, WIBALDO
Corbeiensi abbati, tam pietatis quam scientiae repleri
spiritu.
Rescribimus fraternitati vestrae, urgente charitate,
quae omnia suffert, non terrore minarum, quas
austerius quam deceat intentatis. Confidimus enim
in Ecclesia Romana vel in curia regis innocenti
praejudicium non fieri, laedentem potius quam patientem
sententia judiciaria multari. Nos a vobis laesi
dicimur laesisse, cum Deus mihi testis sit, nunquam
me, nunquam meorum aliquem mea voluntate
seu consilio vel auxilio vobis nocuisse sed
tantum de injuriis nobis illatis fraternam satisfactionem
expetivisse. Corbeiensem Ecclesiam, quae me
et educavit et erudivit, neque prorsus despexi,
neque indiscrete tractavi, sed veneror et venerabor,
injuriarum nostrarum solummodo satisfactionem,
sicut expetivi, expeto. Quod vobis per praepositum
Adalbertum, per sacerdotem Henricum in sermone
mandavi, complessem et opere, si satisfactionem,
quae nostris fidelibus imo et quibusdam vestris plenaria
videretur, obtulissetis. Consilium nostrum et
verbum de causa canonica non in ore laicorum
posuimus, sed pacis componendae gratia clericorum
ac laicorum fidelium, sicut et vos, usi sumus consilio.
Violentis et sacrilegis res Ecclesiae diripientibus
nec communicavi, nec communico, quos etiam,
si manifestos cognovero, ut inimicos Dei devito.
Filii pacis sumus, pacem vobis obtulimus ore, servavimus
in corde, pacem quaesivimus, pacem quaerimus,
nullo vos gravamine gravavimus: unde nec
appellatione indiguistis, qua si indigeretis, non verentes
appellare, poteratis tanto quidem armatorum
cuneo stipatus, ut non facile cederetis etiam
praepotenti. Verum nec armatura etiam pro defensione
appellationis indiguistis, quia, licet vos hoc
dicatis, non solent nostri districtis gladiis de appellationibus,
quae ad dominum papam fiunt, judicare.
Laici duces verbi nostri nec sunt, nec fuerunt,
nec inimici vestri judices exstiterunt, praesertim
cum ibi nullum fuerit exhibitum judicium, sed tantum
de pace componenda consilium habitum. Nostri
homines, nostri parochiani vobis ad nos tendentibus,
si personae vestrae, si rebus vestris nocere
voluerint, testor Deum, quia penitus ignoravi. Conductum