PL 189, col. 519

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

habere testatur, et Filium ejus esse quem sub
nominis investigatione Dei Filium esse fatetur.
Quid verbis istis clarius? quid luce hac splendidius?
Nonne hoc solo Salomonis testimonio, o Judaei,
etiam remotis aliis vos urgentibus Scripturarum
testimoniis, necesse est vos confiteri Filium Dei?
Nam nec inde quilibet insidiandi vobis angulus uspiam
patet, unde hoc singulare nomen Filii Dei
conemini pervertere, plurali nuncupatione filiorum
Dei. Ea enim, quam praetendere Scriptura videtur,
inquisitio nominis Dei, et inquisitio nominis Filii
Dei, excludit pluralitatem filiorum Dei. Nam neque
sancti angeli, neque justi homines, quos, ut supra
dictum est, aliqua excellenti gratia Dei filios Scriptura
sancta nominat propriis, ubi necessarium

fuit, nominibus caruerunt, vel jam imposita adeo
tecta fuerunt, ut ea tantopere Salomon admiretur,
et admirando tanta diligentia investigare credatur,
ut dicat: Quod nomen est ejus, aut quod nomen
Filii ejus, si nosti? Sed nec aliqua ratio patitur, ut
post illud, quod de eo tam solemniter protulit,
quando dixit: Quod nomen est ejus, de aliquo hominum
sive aliquo angelorum dictum sentiatur,
quod sequitur: Vel quod nomen Filii ejus, si nosti?
Jam quippe nomen angelicum vel humanum, divino
nomini adaequari videretur; jam nomen creaturae
par Creatori fieri diceretur. Est autem
nomen Dei super omne nomen, ut nostis, nec minus
ineffabile, nec minus incomprehensibile, quam
ipse Deus. Nec enim aliud est Deus, aliud nomen

ejus; sed tam ipse quam nomen ejus, hoc est idem
simplex et summus Deus praefertur omnibus operibus
ejus. Hinc est quod Scriptura haec, quae dicit: Quod nomen Filii ejus, si nosti?
non solum Dei Filium
praedicat, sed etiam eumdem Deum esse demonstrat.
Nulla namque ratione nomen Filii Dei
pari diligentia ut nomen Dei exquireretur, nisi et
ipse quoque Dei Filius Deus esse monstraretur.
Nomen ergo Patris, et nomen Filii, quod pari sublimitate
exquiritur, pari quoque deitate praeditum
esse docetur. Aut ergo proferte mihi aliquem alium,
o Judaei, quem certa auctoritate vel ratione compellar
credere et confiteri, non ex plurali filiorum Dei
numero, sed unicum esse Filium Dei: aut suscipite

Christum nostrum, qui tot auctoritatibus, tot rationibus,
probatus est et Deus, et Filius Dei.
CAPUT II. Quod Christus specialiter Deus sit.
Sed postquam Christus litterarum vestrarum, o
Judaei, auctoritate, Dei esse Filius ac Deus probatus
est, fortassis adhuc solita improbitate instabitis,
et aliis divinitatem ejus exemplis vobis monstrari
clarius exigetis. Et quid, inquam, clarius
ostendi potest? Quid in rebus mundanis luce clarius?
quid sole fulgentius? Caecis tamen et lux nox
est, et sol tenebrae sunt. Sic vobis, sic plane vobis,
Scripturarum sacrarum claritas splendet, ut quae
alios illuminant, vobis lucere non possint; quae
aliis fulgent, vobis obtenebrescant. Cui enim, praeter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.