PL 189, col. 531

Adversus Judaeos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

omnipotens esset, certum erat quod humilis homo
fieri dignaretur: nemo praeter magnos illos credebat.
Quis enim hoc cogitare, quis suspicari posset,
quod tantus tantillum, quod maximus parvum,
quod aeternus mortalem, quod majestas immensa
vermen, ut sic loquar, humanum in seipso susciperet,
et in Deum proveheret? Hoc opus ejus, quia
est super omnia opera ejus, non ad irritandum,
non ad blasphemandum, sed ad ipsum inde sublimius
admirandum, laudandum, glorificandum, te
debuit trahere prae cunctis operibus ejus. Hoc plane
opus ejus, ut dictum est, Judaee, licet inter omnia
opera ejus excellens et praecipuum sit, mirum est
quod te ad tam obstinatam incredulitatem commovit.
Cur enim ad scandalum commovet hominem,

quia Deus hominibus loqui voluit per hominem?
Relege Exodum, et de rubo vel flamma rubi invenies
Deum Moysi collocutum [(Exod. III)] . Revolve
et consequentes libros, ac de aureo propitiatorio,
quod erat inter duo cherubim, reperies ipsum consulentibus
saepe responsa reddentem. Nec mente
excidat quod per aeria angelorum corpora, frequenter
Deus patribus apparuerit, frequenter etiam locutus
sit. Sed nec rubus, nec flamma ejus, nec aurea
illa propitiatorii tabula, nec corpus aerium, ad
momentum ab angelis sumptum, homini paria sunt.
Excellit homo, ut nosti, tam his quam cunctis terrestribus
creaturis; nec ille cujus causa illa facta
sunt, et cui a Deo omnia subjecta sunt, inferior
vel par ipsis modo quolibet fieri potest. Quod si

minor, nec par est, utique major est. Credis ergo
de minori vel per minorem creaturam, Deum hominibus
loqui potuisse, et non credis per majorem
eisdem hominibus loqui voluisse? Si de rubo, si
de propitiatorio, si de aere insensibili, mortalibus
responsa dedisse creditur, cur per assumptam rationabilem
animam et carnem sensibilem mortalibus
locutus fuisse negatur? Et quamvis corpora
illa, de quibus vel per quae locutus est, non eo
modo ut hominem assumpserit, non sibi ut naturam
humanam in aeternum unierit, non ea ut hominem
assumptum deificarit, tamen qui de rubo
vel propitiatorio auditus est, qui per aerium corpus
locutus est, ipse per terrenum, sensibile, et animatum

corpus hominibus apparuit, hominibus corporali
et audibili voce insonuit. Esto ergo jam, Judaee,
Judaeus, non perfida obstinatione, sed veraci confessione,
ut qui fateris Deum de inferioribus, aut per inferiores
creaturas tuis locutum patribus, confitearis
eumdem per assumptam majorem, hoc est humanam
naturam, et apparuisse et locutum esse hominibus.
Sed fortassis adhuc scandalum pateris, et ne Deum
sordibus humani corporis involvi vel pollui sentire
cogaris, incarnatum, seu de virgine natum, confiteri
refugis. Vereris, ne si confessus fueris incarnatum,
confiteri quoque compellaris suscepta carne
pollutum, et vel corporalibus, ut dictum est, vel
spiritualibus peccati sordibus inquinatum. Times
insuper blasphemus videri, si Deum laborasse, si

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.