PL 189, col. 657

Epistola de translatione sua (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne · Praefatio (Robertus Retenensis), J. P. Migne

Dei a magna, quam inde patitur, ignominia liberet.
Quia scilicet cum omnes sive antiquas, sive
modernas haereses usque ad nostra tempora res
pondendo confutaverit, huic soli, quae super omnes
alias tam in corporibus quam in animabus infinitam
humani generis ruinam dedit, non solum
nihil respondit, sed nec quid tanta pestis esset,
aut unde processerit, inquirere saltem vel tenuiter
studuit. Nam et haec tota causa fuit, qua ego
Petrus sanctae Cluniacensis Ecclesiae minimus abbas,
cum in Hispaniis pro visitatione locorum nostrorum,
quae ibi sunt, demorarer, magno studio
et impensis totam impiam sectam, ejusque pessimi

inventoris exsecrabilem vitam de Arabico in Latinum

Domino suo PETRO divino instinctu Cluniacensi
abbati, ROBERTUS Retenensis suorum minimus, in
Deo perfecte gaudere.
Ubi saepius atque serio [sero] percepi, qualiter
quantumve tuus animus solius et totius boni studiosus
sitivit sterilem paludem Saracenae sectae
nondum visae fertilem efficere, suumque puteum
exhaurire, propugnaculaque prorsus diruere, ego
peditis tantum officio praevii functus, vias et aditus
diligentissime patefeci. Quis enim gressum dilatabit?
Quis non citissime curret, ut hostis errorem,
ipsumque victum, semetipsum autem tenere
sententiam ubique firmam atque victricem agnoscat?
Latinitas tamen omnis huc usque, non dicam
perniciosis incommodis ignorantia negligentiave

pressa, suorum hostium causam et ignorare
et non depellere passa est. Tua vero pervigil providentia,
sanctissimos et praeelectos Ecclesiae doctores
semper aspiciens, hoc nullatenus noluit.
Cum illum itaque Patrem atque doctorem, cujus
omnis haereditas omni pro sua facultate venalis
statuitur, ut discipulus atque filius imiteris, nusquam
alias reflexus, speravi me, licet omnium tuorum
minimum, tuam gratiam promereri posse, si
mundani somnii militiaeque voto postposito, tuis
studiose nutibus invigilarem. Unde quanquam te
velut alumnum, et haeredem sapientiae cohors sapientium
circumflua constipet, suas manus tuis nutibus
benigne conferens, quorum conventu me minime
dignum adhuc sentio, vestrum tamen munusculum,
puteum praesignatum pandens, saltem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.