PL 189, col. 723

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

et etiam piorum credulitatis firmaretur,
utcunque sategi.
Sed post rogum Petri de Bruis, quo apud Sanctum
Aegidium zelus fidelium flammas Dominicae
crucis ab eo succensas, eum concremando ultus
est, postquam plane impius ille de igne ad ignem,
de transeunte ad aeternum transitum fecit, haeres
nequitiae ejus Heinricus cum nescio quibus
aliis doctrinam diabolicam non quidem emendavit,
sed immutavit, et sicut nuper in tomo, qui ab
ore ejus exceptus dicebatur, scriptum vidi, non
quinque tantum, sed plura capitula edidit. Contra
quae animus accenditur rursus agere, et verbis daemonicis
divinis sermonibus obviare. Sed, quia eum
ita sentire vel praedicare nondum mihi plene fides
facta est, differo responsionem, quousque et horum
quae dicuntur, indubiam habeam certitudinem.
Praeclaris et in Christi corpore plurimum honorandis
Dei sacerdotibus, GUILLELMO Ebredunensi,
ULDRICO Diensi, GUILLELMO Wapincensi, frater
PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem.
Quoniam inter omnes totius provinciae Septimaniae,
seu Alpium maritimarum episcopos, religione,
scientia, eruditione ac pastorali sollicitudine divina
dispositio specialiter per vos pontificale cacumen
exornat, insedit animo reverentiam vestram et
singulari prae caeteris semper affectu excolere, et
motus animi mei vobis familiarius aperire. Moveri
me nullo temporalium rerum commodo, nullo ad
praesens incommodo suspicemini, sed illam motus
hujus totam causam esse sciatis, quae et vos saepenumero
movit, et propter quam vestra pastoralis

sollicitudo non parum hactenus laboravit. Unde
gratias Deo, qui laborem vestrum non omnino irritum
fecit, sed sicut ipsa rerum experientia docet,
inimicos fidei Christianae, et idcirco hostes salutis
humanae, vestris sudoribus pene delevit. Pene, inquam,
delevit, quoniam nuper per dioeceses vestras
iter faciens, sicut ex plurima parte erroneum dogma
cum suis auctoribus a provinciis illis expulsum reperi,
ita nonnullas ejus reliquias, in multis, sed
occultis, non tam defensoribus quam susurratoribus
inveni. Inveni contritum colubri caput, victrici
rursum calcaneo insidiari, et nefandum guttur in
necem hominum reparata venena frequentibus sibilis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.