PL 189, col. 730

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

vitam in mortem subito ruent perpetuam.
Dies festi nostri convertentur in luctum, Sabbata
in opprobrium, honores in nihilum. Quis ista ferat?
quis audiat? quis non aut aures obturet, aut in novos
haeresiarchas cum toto quem damnare laborent,
mundo insurgat?
Sed venite, venite, inquam, ad me vos, cum quibus
mihi sermo est, venite et resipiscite a tanto prodigio,
magisque eligite ab Ecclesia Dei discere vera
quam per erroris spiritum docere falsa. Discite parvulis
nostris nullatenus fidem, qua salventur, deesse,
quia non possunt dici filii infideles, pro quibus
intervenit matris Ecclesiae fides. Sed scio quia
hoc deridetis, et aliena fide alium posse salvari,
cum multa inter rusticos et imperitorum greges

subsannatione negatis. Ad quam vestram brutam et
impiam haeresim refellendam, innumera mihi doctorum
ecclesiasticorum testimonia suffragantur, sed
vestra auctoritas et sapientia tanta est, ut eos coram
producere non praesumam, maxime cum didicerim
Hilarium, Ambrosium, Augustinum, Hieronymum,
Leonem, Gregorium et caeteros judicio majestatis
vestrae esse damnatos. Cumque Latinos omnes
et a cathedra doctorum, et a regno coelorum
excluseritis, nescio si Graecis vel alterius linguae hominibus
peperceritis. Quod si forte vel illi sobrietate
vestri examinis peremptoriam sententiam evadere
potuerunt, mihi quid? Quantum ad praesens negotium
spectat, aut parum aut nihil prodest, cum homo
tantum Latinus, peregrinae linguae, quam ignoro,

testimoniis, quibus vos aut convertere possim aut
convincere, uti non valeam. Viderint Catholici hujus
operis lectores, quid pro solo isto, quod nunc
commemoravi capitulo, mereamini, qui Ecclesiam
Dei armis suis spoliare, et inter hostes inermem
constituere decrevistis, imo quantum ad vos, jam
telis et gladiis hostilibus exposuistis. Sed, quoniam
non invehendi, sed disputandi ad praesens contra
vestros errores officium suscepi, reprimendus est
sermo, et vobiscum auctoritate pariter et ratione
agendum. Unde, quia sanctis Ecclesiae doctoribus
fidem praebere dedignamini, ad purissimum rivulorum
omnium fontem mihi est revertendum, et de
evangelicis, apostolicis, seu propheticis dictis, testimonia,

si tamen vel illa suscipitis, sunt proferenda.
Videndum est, utrum hi, qui tantis orbis
terrarum magistris non cedunt, saltem Christo, prophetis,
vel apostolis acquiescant. Hoc ideo dico,
quoniam nec ipsi Christo, vel prophetis, aut apostolis,
vos ex toto credere fama vulgavit, ipsique majestati
Veteris ac Novi Testamenti, quae jam ab antiquo
totum orbem subdidit, vos detrahere, si tamen
verum est, indicavit. Sed, quia fallaci rumorum
monstro non facile assensum praebere debeo, maxime
cum quidam vos totum divinum Canonem
abjecisse affirment, alii quaedam ex ipso vos suscepisse
contendant, culpare vos de incertis nolo, sed
necessario totum Canonem, qui ab Ecclesia suscipitur,
vos suscipere debere certis auctoritatibus probo.
Probatio totius Novi Testamenti ex Evangelio.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.