PL 189, col. 737

Adversus Petrobrusianos haereticos (Petrus Cluniacensis), J. P. Migne

omnibus nota crederem. Haec pauca de multis.
Cum ergo tanta evidentia evangelistae et apostoli
verba conveniant, ut quod ille historico, hoc iste
epistolari stylo gestum referat, et uterque tam concors
sibi invicem veritatis testimonium perhibeat,
quid ultra quaeritis? Nonne sufficientem auctoritatem
evangelicus liber apostolicis litteris conferre
videtur? Sed quid de singulari fama, et celebri earumdem
Epistolarum auctoritate dicetur? Nonne sua
coelesti, et quae super hominem est, doctrina, ad
eum verticem dignitatis illa Epistolarum Scriptura
provecta est, ut post Evangelium, caeteris Veteribus
ac Novis Scripturis clarius per totum mundum resonet,
firmius credatur, solemnius recitetur, devotius
audiatur? Nonne apud ipsos praedecessores

vestros, antiquos dico haereticos, tanti habita est,
ut ex tam multiplicibus praeteritorum saeculorum
haeresibus, nulla unquam haeresis hanc temerare
ausa fuerit? Hoc non Apelles, non Cerinthus, non
Montanus antiquiores, hoc non Arius, non Novatus,
non Sabellius recentiores haeretici, nec ipse caeteris
detestabilior Manichaeus, qui cum inanissimis fabulis
intentus, in cogitationibus suis evanuisset, et
cum toto Veteri Testamento ipsum ex maxima parte
Evangelium abjecisset, apostolo tamen Paulo, et
scriptis ejus se credere non negabat, ejusque Epistolas
cum honore suscipiebat. Sed quid de haereticis
loquor? Nonne et ipsos paganos, imo et eos qui
inter illos magis studere sapientiae videbantur philosophos,
haec apostolicarum Epistolarum, ut legitur,

lectio percellebat? Nonne ipsi Paulo famosus
ille philosophus Seneca dixit nullas se credere suffecturas
aetates ad litterarum illarum altitudinem capiendam?
Nonne et illa crudelis bestia Nero, his
eodem philosopho recitante auditis, mirari se dixit,
unde homini, ut dicebat, indocto, tanta scientia
inesse potuit? Hoc certe, hoc solum vestra mendacia
veritati subjicit, hoc vires omnes haeretici corporis
enervat, ut in quo tota totius mundi Ecclesia,
et ipsorum etiam qui extra Ecclesiam sunt, pars
consentit, ab illo paucorum et pene nullorum hominum
temeritas aliqua dissentire non audeat. Si
autem quod tantis auctoritatibus munitum est,
etiam ratione roborari quaeritis, audite: Evangelium,

ut supra dixi, vos suscipere, fama consonans
est; alias Canonis divini Scripturas vos aut renuere,
aut dubias dicere certum est. Sed interrogo vos:
Epistolas apostoli Pauli et aliorum apostolorum, ut
interim de aliis divinis libris taceam, cur non suscipitis?
Respondetis: Quia non adeo certa nobis earum
est auctoritas, ut fidem eis dare velimus. Et
non videtur vobis certa earum auctoritas, cum apostolicae
dicantur, et ab eis scriptae credantur? et
hic dicitis: Si constaret certa auctoritate, vel ratione
eas apostolicas esse, nobis suscipere esset
necesse. Sed, si dicuntur vel creduntur apostolicae
esse et non sunt, a nobis suscipiendae non sunt.
Quod si a talibus dicuntur, et creduntur esse apostolicae,
quibus sicut ipsis apostolis credi debeat,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.