PL 19, col. 790

Decretum de libris recipiendis (Auctor incertus), J. P. Migne

constructio. Magister, quia ostensor vitae. Sol,
quia illuminator. Verus, quia a Patre. Vita, quia
rector. Panis, quia caro. Samaritanus, quia custos,
et misericors. Christus, quia unctus. Jesus, quia salvator. Deus,
quia ex Deo est. Angelus, quia
nuntius. Sponsus, quia mediator. Vitis, quia sanguine
ipsius redempti sumus. Leo, quia rex. Petra,
quia firmamentum. Fundamentum, quia firmamentum. Flos,
quia electus. Propheta, quia futura revelat.
Spiritus enim sanctus non est Patris tantummodo
Spiritus, sed Patris, et Filii. Scriptum
est enim: Si quis dilexerit mundum, non est Spiritus
Patris in illo. Item scriptum est: Qui autem
Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Nominato
itaque Patre, et Filio, intelligitur Spiritus, de quo

ipse Filius in Evangelio dicit: Spiritus, qui a Patre
procedit: et ille de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
Item dictum est: Nunc vero de Scripturis divinis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.