PL 19, col. 794
Decretum de libris recipiendis (Auctor incertus), J. P. Migne
beatissimi Pauli apostoli, vasis electionis, qui
non diverso, sicut haeretici garriunt, sed uno tempore,
uno eodemque die, gloriosa morte cum Petro
in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans, coronatus
est: et pariter supradictam Romanam Ecclesiam
Christo Domino consecrarunt, aliisque omnibus
in universo mundo sua praesentia atque venerando
triumpho praetulerunt. Est ergo prima Petri
apostoli sedes Romana Ecclesia, non habens maculam,
neque rugam, nec aliquid hujusmodi. Secunda
autem sedes apud Alexandriam Petri a Marco
nomine ejus discipulo atque evangelista consecrata
est; ipseque in Aegyptum directus a Petro apostolo,
verbum veritatis praedicavit, et gloriosum martyrium
consummavit. Tertia vero sedes apud Antiochiam
beatissimi apostoli Petri habetur honorabilis,
et quod illam primitus quam Romam veniret, habitavit,
et illic primum nomen Christianorum novellae
gentis exortum est. Finis.
PARS SECUNDA ET TERTIA. Decretum Gelasianum, ex mss. Vatianis, necnon Paraphrasis ejusdem decreti.