PL 190, col. 413

Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne

amicos ut comedant, charissimos autem ut
inebrientur, invitat.
13.
In horto suo Dominus cum aromatibus myrrham
metit, cum in Ecclesia recipit corporum disciplinam
bonorum operum admistione conditam. Mellis
nomine contemplatio figuratur. Et rei convenit
haec figura, cum sit mellifluus supernorum aspectus.
Contemplationem melli contulit, qui ait:
« Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum,
ita perscrutator majestatis comprimetur a gloria. »
Favus est dulcedo mentis interna, contemplationi
supernorum adjuncta. Favum ergo cum melle suo
comedit dominus, quia gratum est ei contemplationis
obsequium, cum dilectione cordis oblatum.
Mordax est vinum et vulnerum corporis curativum.

Unde per vinum compunctio figuratur. Quae cum
sit intus pungitiva, spiritualium vulnerum est medela.
Per lac, quo simplices et parvuli nutriuntur,
cordis simplicitas intelligitur. Gratanter ergo cum
lacte Dominus vinum bibit, quia dolorem illum acceptat,
quem ei cordis simplicitas recommendat.
14.
Post ita praemissa sequitur competenter: « Comedite,
amici, » etc. Decenter enim exsultant, qui
talibus obsequiis Deum placant. Quoniam autem
inebriatio, sicut diximus, spiritualis laetitiae notat
abundantiam, recte qui Dominum in sanctorum memoria
venerantur, inebriandi dicuntur, ut aperte notetur,
quod sancti laetitia debeant abundare. Notandum
autem, quod nobis ebrietas animum, quem exhilarat,
a temporalibus alienat. Unde scriptum est:

« Qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. » Qui enim
aliorum animos exhortatione salutis separat a terrenis,
ipsius animus avelletur ab eis, ejus operante
clementia, qui in fortitudine vinctos educit. Unde Dominus
per prophetam ait: « Si convertens convertam
ad te, et ante faciem meam stabis. Et si separaveris
pretiosum a vili, quasi os meum eris. » Hinc etiam
per eumdem prophetam dicitur: « Factus sum quasi
vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini
et a facie verborum sanctorum ejus. » Inebriat
intuentem facies Creatoris, quia contemplantis animum
a transitoriis rebus eripit, ad bona sempiterna
deducit. Inebriat etiam auditores divini sermonis
auditus, quia terrenorum amorem verba sancta depascunt,

et desiderium aeternorum accendunt. Unde
vivis carbonibus comparantur, qui cibaria, paleamque
consumunt. Spiritualis autem laetitia, sicut
ebrietas mentem supernis inserit, a terrenis avertit.
Inebriantur hoc modo, qui nostram matrem venerantur,
ut coelestibus intendentes fugitiva bona despiciant,
et permanentia concupiscant.
15.
Rursum ebrietas doloris sensum adimit, adeo
quod ebrius etiam cum dolenda sustinet, hilarescit;
unde vocem ebrii vir sapiens ita format: « Verberaverunt
me, et non dolui, traxerunt me, sed non
sensi. » Hinc etiam Jeremias sub persona carnalis
hominis loquens ait: « Inebriavit me absynthio. »
Cujus verbi sensum aperiens beatus Gregorius sic
exponit: « Ebrius quod patitur nescit. » Absynthio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.