PL 190, col. 417

Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne

postquam in virtutis exercitio se diffudit, dum retributionem
supernam attendit, opera sua despicit,
et ea tanquam modica perpendit, sub humilitatis
custodia se comprimit, et inflationem noxiam virtutis
pede restringit. Haec esse sollicite facienda Salvator
ostendit, qui discipulis suis ait: « Cum omnia
bene feceritis, semper dicatis: Servi inutiles sumus. »
Qui omnia bene facit in bonis operibus se dilatat.
Sed qui postea se servum inutilem reputat, per humilitatis
modestiam se coarctat. Hinc rursus ad
sponsam in Canticis sponsus ait: « Venter tuus sicut
acervus tritici, vallatus liliis. »
26.
Plerumque ventris nomine mens significatur,
eo quod cogitationes in mente sicut cibaria digeruntur
in ventre. Unde dicitur per prophetam: « Ventrem

meum doleo, ventrem meum doleo. » Quem
autem dolorem plangeret, mox aperuit, cum subjunxit:
« Sensus cordis mei turbati sunt. » Fuit
ergo prophetae plangenti mentis tribulatio dolor
ventris. Hinc etiam de impio scriptum est: « Uterus
ejus praeparat dolos. » Constat autem, quod carnalis
uterus dolos praeparare non potest, sed uterus
dolos praeparans est animus fraudis machinamenta
pertractans. Venter itaque, sponsae signanter, acervo
tritici comparatur, qui cum sit latus in imo, tamen
est angustus in summo. Quia fidelis anima prius in
bonorum operum exercitio se diffundit, demum post
contemplationem coelestium in se redit, et per humilitatem,
ut diximus, se constringit.
27.
Bene autem acervo tritici comparatur, quia,

palea vanitatis excussa, meditationis sacrae thesaurum,
quasi grana tritici in horreo conscientiae congregat
et servat. Hic autem acervus liliis dicitur
esse vallatus, quia fidelis animus undique munditia
castitatis est cinctus. Nec solum lilio, sed liliis vallari
dicitur, quia verae castitatis geminus est effectus;
videlicet, ut et cor complectatur et corpus. Unde
per byssum retortam et duos turtures figuratur in
lege. Praemissis consonat, quod Sapientia de se
dicit: « Ego quasi cypressus in monte Sion. » Intelligitur
autem hoc verbum, sicut de capite, sic de
membris, ut una sit vox capitis et membrorum.
Cypressus pulcherrimam comam habet, cujus summitas
surgit in comam. Est ergo vir justus quasi

cypressus, quia coma pulcherrima est conversatio
speciosa. Dicitur autem esse quasi cypressus in
monte Sion, quoniam in contemplationis vertice
constitutus coelestium consideratione se premit, et
dum intra mentis se sinum colligit, sub humilitatis
custodia se constringit.
28.
Mundanus autem usus hujus rei manifestum
ostendit exemplum. Nam et avis domestica, aliis
avibus capiendis assueta, se premit, cum praedam
conspicit, quam ardenter appetit, et ad quam dirigendam
sese sentit. Quis ergo miretur, si mens in
humilitate se comprimat, dum praedam beatitudinis
considerat, ad quam inhianter aspirat? Per phialas
igitur et altaris cornua, sicut diximus, figurantur
viri spirituales, divini praelii bellatores, et virtutum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.