PL 190, col. 423
Documenta historica (Auctores varii), J. P. Migne
ejus beneficio cognoscimus. Ad memoriam revocemus
quod in Evangelio scriptum est: « Omnis qui
male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ne
arguantur opera ejus. » Fugiamus tamen istud exemplum,
et quod sequitur imitemur: « Qui autem facit
veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera
ejus, quia in Deo sunt facta. »
39.
Rursum, ut translationis fructum et gloriam
plenius indicemus, illud Scripturae testimonium attendamus:
« Homo sanctus in sapientia manet sicut
sol, stultus ut luna mutatur. » Sapiens, in Proverbiis
notificans stultum, ait: « Stultus transilit et confidit. »
Stultus enim est, qui mandata transgreditur, et
tamen sibi de impunitate blanditur. Specialiter
autem stultus est, evangelica veritate testante, qui
super arenam aedificat domum suam. Arena est
temporalis abundantia, quia sterilis est et gravis.
Sterilis Salomone dicente: « Qui amat divitias, fructum
non capiet ex eis. » Gravis, Apostolo teste, qui
ait: « Qui divites volunt fieri incidunt in desideria
multa, inutilia, et nociva, quae mergunt hominem
in interitum et perditionem. » Hinc etiam Salomon
ait: « Vidi cuncta, quae fiunt sub sole, et ecce universa
vanitas, afflictio spiritus. Vanitas sterilitatem
indicat, afflictio spiritus gravitatem. Stultus ergo
super arenam aedificat domum suam, quia terrenorum
amator figit in temporalibus desideriis mentem
suam. Hic autem ut luna mutatur. Cum mundana
mutabilitas lunae nomine designetur, bene stultus
dicitur ut luna mutari, quia mundanam vicissitudinem
imitatur, quem extollunt prospera, frangunt
adversa. Homo vere sanctus in sapientia manet ut
sol. Justum est, ut Domino servientes omnes sint
sancti. Unde Moysi dictum est: « Loquere ad
omnem coetum filiorum Israel, et dices ad eos:
Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus
vester. » Specialiter tamen sancti sunt, qui contemplationi
coelestium sunt addicti. « Sanctus enim, ut
ait Beda, Graece dicitur ἅγιος agios, quod sonat, extra terram.
Sancti ergo sunt, qui a temporalibus
separati in coelestibus conversantur. Unde dicitur
per Prophetam: « Sanctus Israel Domino primitiae
frugum ejus. » Sicut interpretatio nominis indicat,
Israel est supernorum inspector et coelestium contemplator.
Sunt autem primitiae frugum in agro Domini,
qui coelestibus sunt intenti, quia superna ferventius
concupiscunt, quanto saepius eorum consideratione
se pascunt. Est autem sanctus homo ut
sol, qui calidus est, et fervet animo, lucet exemplo.
Manet autem in sapientia sanctus, sed eam cito
deserit homo stultus, si interdum eam assumit.
Unde scriptum est: « Quoniam aspera nimium est
sapientia indoctis hominibus et non permanebit in