PL 191, col. 1298

Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne

commendanda Dei gratia fortiter, prudenter atque
acriter dimicavit. Quae nimirum in illo evidentior
et clarior apparuit, quia inter alia opera violenter
Ecclesiam Dei persecutus, pro quo summo dignus
fuit supplicio, pro maledictione consecutus est gratiam,
et pro damnatione suscepit misericordiam. In
quo ipso spes nostra plurimum sublevatur. Sicut
enim cum audimus David homicidam et adulterum
per poenitentiam prophetiae spiritum recuperasse,
omnis veniae diffidentia peccatori tollitur, ita, cum
Paulum prius Ecclesiae persecutorem, postea factum
apostolum et praedicatorem advertimus, non modicum
spes nostra attolitur. Inde est quod in Ecclesia
hae Epistolae Pauli plus caeteris frequentantur
ut psalmi David magis aliis prophetis.
Sciendum vero est quod XIV scripsit Epistolas, X
ad Ecclesias, IV ad personas singulas, sub hujusmodi
mysterii insinuatione, ut scilicet in hoc opere
utriusque Testamenti summa contineri monstraretur.
Per denarium namque Vetus Testamentum
significatur. Quaternarius vero Novi Testamenti
nota est. Ideo itaque XIV scripsit, ut utrique legi se
consentire insinuaret, atque aemulorum calumniam
dirueret, ut ipsum legis Dei per Moysen datae destructorem
esse calumniantium, eumque in odium
Judaeorum trahentium; quos placatos habere volens,
X ad Ecclesias scripsit. Ut sicut Moyses Israelitico
populo a Pharaonis et Aegyptiorum servitute educto
X mandatorum doctrinam tradidit, ita et ipse Apostolus
Dei Ecclesias a diaboli potestate, et idololatriae

servitute redemptas, X epistolarum doctrina informaret.
Ideo et XIV scripsit, ut duorum Testamentorum
concordiam atque convenientiam significaret,
quam et Moyses in duabus tabulis lapideis simul
junctis, quibus legis Decalogus inscriptus erat,
ostendit. Moyses quoque noster, id est Christus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.