PL 191, col. 1309
Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne
est quare specialiter hic nominat David,
cum constet quod promissio facta est Abrahae, sicut et
David: sed Apostolus, volens gratiam commendare
maluit David dicere, qui et criminosus fuit, non de
semine Abrahae, qui justus fuit, ut non pro merito
sed gratia natus de David putetur: et etiam ideo
ut ex homine rege secundum carnem rex natus ostendatur,
sicut de Deo rege rex ante saecula natus est.
Deinde a virtute commendans eum, subdit:
Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum
spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum
Jesu Christi Domini nostri. Hic primo videndum
est, quid sit praedestinatio, et de quo sit
praedestinatio, utrum de eo quod semper fuit, an de
eo quod ex tempore fuit; et utrum de persona, an
de natura: et, si de persona est, postea attendendum
est, secundum quam naturam sit praedestinata.
Praedestinatio est gratiae praeparatio, qua
ab aeterno Deus homini Christo et cunctis quos praescivit
conformes fieri imagini Filii sui, bona sine
meritis praeparavit. Praeclarissimum enim lumen
praedestinationis et gratiae est, ipse mediator Dei et
hominum homo Christus Jesus [(I Tim. II)] . Ille enim
homo, ut a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae
assumptus Filius Dei unigenitus esset, unde hoc
meruit, quod ejus bonum qualecunque praecessit,
ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret; faciente
ac suscipiente Deo Verbo, ipse ex quo coepit
esse homo, Filius Dei unicus esse coepit; Filium Dei
unicum femina illa gratia plena concepit de Spiritu
sancto. Ex Virgine Maria Deus unicus natus
est, non carnis cupiditate, sed solo Dei munere. Libera
in illo voluntas erat, et tanto magis, quanto
magis peccare non poterat. Apparet itaque nobis in
nostro capite ipse fons gratiae, a quo in cuncta membra
ejus gratia diffunditur. Ita enim ab initio fidei suae
homo quicunque gratia fit Christianus, sicut gratia
homo ille ab initio factus est Christus: de ipso Spiritu
hic renatus est, de Spiritu ille natus est: spiritu fit
in nobis remissio peccatorum; spiritu factum est in
illo ut nullum haberet peccatum. Qui fecit illum
hominem sine ullis ejus praecedentibus meritis,
nullum quod ei dimitteretur, vel origine trahere,
vel voluntate perpetrare peccatum, ipse nullis eorum
praecedentibus meritis facit credentes in eum
quibus dimittat omne peccatum: qui fecit illum talem
ut nunquam habuerit nec habiturus sit voluntatem
malam, ipse facit in membris ejus ex mala
voluntate bonam. Et illum ergo et nos praedestinavit,
quia et in illo ut esset caput nostrum, et in nobis
ut ejus corpus essemus, non praecessura merita
nostra, sed opera futura sua praescivit.
Haec se Deus esse facturum profecto ab aeterno praescivit.
Ipsa est igitur praedestinatio sanctorum, quae
in Sancto sanctorum maxime claruit, quam negare