PL 191, col. 1311
Collectanea in epistolas Pauli 1 (Petrus Lombardus), J. P. Migne
nusquam adoptivum inveni. Sed, sicut Christus in
quantum Deus est, naturaliter habet, ut sit naturalis
Dei Filius, et sit Deus; ita, in quantum homo per
gratiam habet, ut sit idem Filius Dei, naturalis.
De Filio vero, hoc est de Domino nostro Jesu Christo
scriptum est, quod semper cum Patre fuit, et
nunquam cum, ut esset, voluntas paterna praecessit;
et ille quidem natura Filius est, nos vero adoptione;
ille vero nunquam Filius non fuit, nos, antequam
essemus, praedestinati sumus, et tunc spiritum adoptionis
accepimus, quando credidimus in Filium
Dei. Contendunt haeretici adimere Patri quod
Pater est, dum volunt Filio auferre quod Filius est.
Adimunt autem, cum dicunt, quod non de natura
sit Filius. Non ex natura autem est, quando non
eadem in se habet natus et generans. Neque enim
Filius est, cui alia ac dissimilis erit a Patre substantia.
Pater autem quomodo erit si non quod in se est
substantiae atque naturae genuerit in Filio? Dominus
dicens: Clarifica Filium tuum [(Joan. XVII)]
, non solo
nomine contestatus est se esse Filium Dei, sed et
proprietate. Nos filii Dei sumus, sed non talis hic
Filius. Hic enim verus et proprius est Filius, origine,
non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate,
non creatione. Idem natura Filius est,
quia eamdem naturam quam ille qui genuit habet.
Nos sumus filii gratia, non natura: Unigenitus autem
natura, non gratia. An hoc etiam in ipso Filio
ad hominem referendum est? Ita sane; quod enim
Unigenitus est, aequalis Patri, non est gratiae, sed
naturae: quod autem in unitate personae Unigeniti
assumptus est homo, gratiae est, non naturae.
Quaeri solet a quibusdam, an secundum quod homo
Christus sit Deus, vel Dei Filius: Quod ita esse,
ita probare conantur: Christus secundum quod
homo praedestinatus est, ut sit Dei Filius; sed illud
est quod ut sit praedestinatus est. Ergo, quia praedestinatus
est, secundum quod homo ut sit Filius
Dei, etiam secundum quod homo est Filius Dei. Ad
quod respondemus, dicentes Christum esse id ad
quod praedestinatus est, ut sit; sed non est illud secundum
id, secundum quod praedestinatus est. Est
enim praedestinatus, ut sit Dei Filius. Et ipse itaque
est vere Filius Dei, sed praedestinatus est ad hoc,
secundum quod homo, quia per gratiam hoc accepit,
secundum quod homo; ipse tamen secundum
quod homo non est illud, nisi forte, secundum unitatis
sit expressivum personae, secundum enim aliquando
conditionem humanae naturae vel divinae exprimit,
aliquando unitatem personae, conditionem
naturae, ut cum dicitur, secundum quod homo, id
est in quantum homo, vel secundum quod Deus, id
est in quantum Deus, unitatem personae exprimit, ut
cum dicitur, Christus secundum quod homo dimittit
peccata, id est ipse homo, qui est Christus, vel
persona ipsa quae est homo. Aliquando etiam, secundum