PL 191, col. 522
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
putet stupidus se viciniorem esse immortalitati eo
qui sanus est. Ita et tres sunt affectiones animae,
scilicet provida cautela, stulta arrogantia, gloria
secura. Stulta arrogantia similis est stupori. Quando
quis de se praesumens, nec timet, nec cavet. Iste
ergo ne per stultam arrogantiam videretur similis
stupido, non ait, non timebo, sed sperabo in te.
VERS. 4.-- « In Deo laudabo sermones meos,
in Deo speravi; non timebo quid faciat mihi
caro. »
Laudabo sermones meos in Deo, [Aug.] ei tribuens
quod bene loquor, quia ab ipso habeo. Sermones
dico meos, quia accepi. Quasi dicat: Et Dei sunt,
quia dat, et mei sunt, quia accipio. Dixi sperabo,
sed et ante, id est jampridem speravi in Deo. Ideo
non timebo
spe futuri. Non timet iste qui videns
mala saeculi futuri superius formidans, orabat. Non
timebo, dico, quid faciat mihi caro, quia si calcat,
vinum exit de calcatura.
PARS. II. VERS. 5.-- « Tota die verba mea exsecrabantur;
adversum me omnes cogitationes eorum
in malum. »
Tota die. [Cassiod., Aug.] Secunda pars, ubi enumerat
mala, quae sustinendo fit inimicorum conversio.
Unde et per spem Dei concludit se non timere,
sicut prius fecerat. Dico, non timebo quid faciat
mihi caro. Quid enim caro facit? Tota die verba mea
exsecrabantur, et si a Deo sint. Et omnes cogitationes
eorum existentes in malum, quia nil boni tractant,
sunt adversum me. Cum enim verba respuuntur,
persona dicentis non est immunis ab injuria. Si panem
ipsum abominantur, vasculo in quo ministratur,
quomodo parcunt?
VERS. 6.-- « Inhabitabunt et abscondent; ipsi calcaneum
meum observabunt. »
Inhabitabunt, [Aug., Cassiod.] vel incolunt. Alia
littera. Quasi dicat: Cogitationes eorum sunt in malum,
et hae absconsae. Et hoc est, incolent et abscondent,
id est quia peregrini sunt in hoc mundo, ubi
non est nisi peregrinatio et incolatus, ubi nullus
videt cor alterius, quidquid mali cogitant absconsum
est. Vel ita, et agit de fictis fratribus, qui latenter
subintrant, ut noceant. Quasi dicat: Quidam
aperte impugnant, sed ex iis aliqui longe sunt
a sanctis, qui, scilicet ficti, inhabitabunt, vel, incolent,
id est ficte subintrabunt, et abscondent dolos,
quia non audent palam contraire. Et ii pejus
nocent, quam mali, ut et Judas qui diabolus erat [(Joan. VI)] .
Electus est cum aliis undecim, et ad tempus
incoluit. Elegit cum qui noverat non ad opus
probationis, ut caeteros, sed ad opus tentationis, ut
daret tibi nescienti quos eligas, solatium ut coleres
sicut ille. Si enim falsa de te dicunt, coelum non
auferunt, nec isti nocent. Et ipsi tales observabunt
calcaneum meum, id est pedem ad lapsum, ut calumnientur.
Aucupantur enim verba omnia, quaerentes
alicubi laqueos, et nodosas facere calumnias,
quibus tamen ipsi prius capiuntur ut pereant,
quam alios capiant ut perdant. Vel, observabunt