PL 191, col. 535

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

filii hominum.
Auro et caeteris temporalibus fidem
praeponite, et alia hujusmodi. Aliter enim estis hypocritae.
Si dicitis: Magister, verax es, ne judicetis
mortem meam, quia rex vester sum, ut titulus ait.
Judaei vero sic de Christo judicaverunt, ut ficte de
eo locuti probentur, verbis suis accusentur. Ideo sic
moneo, ut recte scilicet judicetis, quia vobis est iniquitas
in corde et in ore, et in manu. Et hoc est,
VERS. 2.-- « Etenim in corde iniquitates operamini
in terra; injustitias manus vestrae concinnant. »
Etenim operamini iniquitates in corde. [Cassiod.,
Gl. int., Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.]
Non possunt recte judicare, quibus in corde et in
manu est iniquitas. Operamini dico in terra, id est

quia me terram, id est hominem conspicitis. Vel
quia terram, id est terrena amatis, et manus vestrae
concinnant, quasi ex multis partibus adunantes injustitias.
Quasi dicat: Opera vestra pravae cogitationi
concordant, quia manus sequitur cor. Si tamen manus
desit, non ideo sine culpa es quia quidquid vis,
et non potes, Deus factum imputat. Est autem concinnatio,
ex multis partibus adunata perversitas.
Vel secundum aliam litteram, injustitiam manus
vestrae connectunt, scilicet, aliud peccatum alii adjungunt.
Unde Isaias: Vae his qui trahunt peccata sicut
restem longam [(Isa. V)]
. Et bene peccata resti
comparantur. Peccatis enim quisque constringitur,
quae tanquam vincula ligant hominem. Unde in

fine dicitur: Ligate illi manus et pedes, etc. [(Matth.
XXII.)] Quia pro peccatis commissis cogitatione et
opere peccatorum damnabitur, sed etiam interim
eisdem caeditur. Unde Dominus flagello de funiculis
vel resticulis facto cecidit vendentes et ementes de
templo. Ecce iniqui sunt et corde et 122 manu.
Unde hoc eis? quia
VERS 3.-- « Alienati sunt peccatores a vulva;
erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. »
Alienati sunt peccatores a veritate. [Aug.] Et ipsi
dico peccatores a vulva matris, id est ab ipsa origine,
non quia ex tunc peccaverunt, sed quia praecognovit
Deus ab utero illos futuros peccatores,
ut Rebeccae ait, cum adhuc praegnans esset: Major
serviet minori [(Gen. XXV)]
. Quod subsequenter exponit,
erraverunt ab utero,
id est errare praesciti sunt
ab utero, et sicut praevisum est accidit, quia locuti
sunt falsa. Ecce iniquitas in ore, et non solum non
faciunt bona, sed nec audire volunt quia
VERS. 4.-- « Furor illis secundum similitudinem
serpentis; sicut aspidis surdae, et obturantis aures
suas. »
Furor illis, etc. [Aug.] Vel ita ab illo loco, alienati
sunt. Et accipitur vulva vel uterus, charitas Ecclesiae
in qua conversi concipiuntur et nascuntur, dum
fidei rudimenta suscipiunt, et paulatim nutriuntur,
donec in eis formata veritate ad lucem gerantur.
Et nota sicut carnalis mater in sobole carnali
quinque; in vicissitudines observat et tempora, ita et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.