PL 191, col. 546

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

meam custodiam ad te, id est secundum dispositionem
tuam. Et si enim possem disperdere Judaeos,
tamen permitto vivere, servans fortitudinem
meam ad te, id est ad tuam dispositionem. Quod
debeo, quia Deus ostendit mihi, consideranti, super
inimicos meos. Quid de his agendum sit cujus consilio
acquiescere debeo, quia Deus est, susceptor meus,
et Deus meus, et misericordia ejus praeveniet me, quia
Christum praevenit prae consortibus suis [(Psal. XLIV)] ,
cui sine mensura dedit spiritum [(Joan. III)] . Et iste
Deus, repete, ostendit mihi super inimicos meos, id
est Judaeos, quid de eis sit agendum. [Cassiod.,
Aug., Cassiod., Alcuin.] Quid tibi agendum de eis
ostendit, cum pro eis orarem, ut non occidantur, et
cum haec deberet dicere, non verbo, sed actu ostendit.

Orat pro eis ad Patrem: O Deus Pater, ne occidas
eos, hoc specialiter de Judaeis potest accipi. Hoc
est quod Pater ei ostendit, ne occidas eos. Precatur,
ne Judaei funditus pereant. Dispersi quidem sunt, ut
ad conversionem provocentur. Vel ut Ecclesia ab
inimicis testimonia veteris legis habeat. Ideo pro
eis orat, dicens: Ne occidas eos, qui me occiderunt,
sed maneat gens Judaeorum cum signo circumcisionis
Sabbati paschae, ut Cain signum habuit, ut eum
nemo occideret [(Gen. IV)] . Ita et gens illa habens
signum suum non est occisa, quia necessaria est
credentibus, et in ipsis praecisis ostenditur, etiam
quae sit misericordia insertis. Ideo ne occidas, nequando
populi, et si non modo obliviscantur mei, si
non testes legis, mortis Christi sint. Nec occidas,

sed
VERS. 12.-- « Disperge illos in virtute tua; et depone
eos, protector meus Domine. »
Disperge per omnes gentes illos, [Aug., Cassiod.,
Aug., Alcuin., Aug.] scilicet Judaeos, qui portant
codices nobis. Et hoc in virtute tua, quia tu fortis
es, non ipsi, et depone, vel deduc, alia littera, eos,
id est eos non deseras, sed deduc, conservando, in
quo es protector meus, Domine, id est in quo me
proteges, ut scilicet de eis habeam testimonium. Vel
secundum litteram nostram, et depone eos, ut sint
opprobrium omnibus. Vel, depone eos, in eo quod
mali sunt, ut boni surgant, ut in Paulo actum 125
est, quia non surgeret Paulus, nisi prius caderet Saulus
[(Act. IX)] .
Tu, inquam, depone qui es protector
meus, Domine. Obscura est littera. Haec obscura
enim sunt quae hic dicuntur, et timeo ne bene insinuentur.
Quasi dicat: Non eos occidas, sed
VERS. 13.-- « Delictum oris eorum sermonem
labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia
sua. »
Delictum oris eorum occide, [Aug., Gl. int., Aug]
id est dimitte, et ipsum labiorum ipsorum sermonem
occide, id est, inexpletum effice, ut resuscitatum
paveant, quem perdere voluerunt, et quem in terra
contempserunt, in coelo ab omnibus gentibus adorari
mirentur. Vel ita depone eos, et etiam delictum
oris eorum, scilicet delictum cogitationis depone,
et sermonem labiorum ipsorum, id est delictum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.