PL 191, col. 548

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

ad vesperam et famem patientur ut canes; et circuibunt
civitatem. »
Convertentur. [Cassiod., Aug., Cassiod., Aug.]
Tertia pars, ubi affirmatur salus Judaeorum, et
utroque pariete collecto grates aguntur. Quasi dicat:
Comprehendantur in superbia sua. Et sic convertentur
plenarie ad vesperam, id est in fine mundi.
Vel convertentur, et si ad vesperam, id est post
interfectionem Christi, quod antea debuissent; et famem
patientur ut canes, id est ut peccatores, non
ut oves, cognoscentes se infirmos, ut sani fiant,
nemo enim insanabilior est eo qui sanus sibi videtur:
qui vero infirmos se agnoscunt, sanantur. Unde, multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt [(Psal. XV)]
.
Et circuibunt civitatem, sicut

supra. Et
VERS. 17.-- « Ipsi dispergentur ad manducandum;
si vero non fuerint saturati, et murmurabunt. »
Ipsi, [Cassiod., Aug., Gl. int., Alcuin., Aug.]
jam digni, dispergentur utique ad manducandum ut
alios lucrentur. Si vero non fuerint saturati fidem populorum et murmurabunt
tunc, ut olim in deserto
murmuraverunt. Vel, et murmurabunt, id est dolebunt,
et non tantum dispergentur. Vel, et murmurabunt,
contra pigros, id est increpabunt alios nolentes
credere. Ideo vero dicit, et murmurabunt, quia
et supra murmur eorum dixit dicentium: Quoniam
quis audivit?
VERS. 18.-- « Ego autem cantabo fortitudinem
tuam; et exaltabo mane misericordiam tuam. »
Ego autem [Aug., Gl. int., Cassiod., Hier.] Concluditur
hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari
lapide conjuncto, jam tota Ecclesia gaudet.
Quasi dicat: Longe erat prius uterque paries, sed ego,
jam tota Ecclesia, cantabo fortitudinem tuam,
qua gentes erigis, et Judaeos humilias. Et mane, scilicet
transactis tentationibus, cum nox saeculi transierit,
quando jam latronum insidias, scilicet diaboli
et angelorum ejus non expavescemus, quando
ipsum Dei Verbum tanquam solem contemplabimur.
Hoc, inquam, mane exaltabo ut Christus mane
surrexit. Unde: Ad vesperam demorabitur fletus, et
ad matutinum laetitia [(Psal. XXIX)]
. Apostoli enim ad
vesperam fleverunt mortuum, mane ad resurgentem

exsultaverunt. Et exsultabo, dico, suscipiens misericordiam
tuam, quae erit in remunerationem. Vel,
exsultabo mane Dominicae diei, suscipiens misericordiam
tuam, id est Christi resurrectionem. Exsultabo.
VERS. 19.-- « Quia factus es susceptor meus et
refugium meum, in die tribulationis meae. »
Quia factus es susceptor meus, [Gl. int., Cassiod.]
dum Ecclesia sublevatur de imo in altum; et refugium
meum in die tribulationis meae, quando scilicet
gratum est. Et, o Deus, qui es
VERS. 20.-- « Adjutor meus, tibi psallam, quia
Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia
mea. »
Adjutor meus, [Gl. int., Aug.] id est cooperator, tibi psallam,
id est operabor, non tantum cantabo,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.