PL 191, col. 550
Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne
VERS. 11.-- Nequando obliviscantur populi mei.
De hoc versiculo dicamus quod scribit Hiero. ad
Suniam et Fretellam, Nequando obliviscantur populum
tuum. Pro quo in Graeco scriptum est μή ποτε
ἐπιλαθωνται τοῦ νόμου σου,
id est, ne obliviscantur
legis tuae. Sed in LXX et in Hebr. non habetur populi
tui, sed populi mei, et a nobis ita versum est.
Haec ille. Ubi videtur accipere populi mei, sub gignendi
casu, quanquam alii accipiant sub recto.
Unde ad tollendam ambiguitatem, verterunt; nequando
obliviscatur populus meus. In Hebr. tamen
verbum oblivisci ponitur plurative IISCHKEHU,
in explanatione magistri, quasi contexitur, mei, ut
sit pronomen primitivum, et respiciat Deum. Jamque
sciendum Graeca volumina, August. et psalmodiam
Romanam habere legis tuae. Unde argumento
est germanam LXX lectionem, non hic esse perpetuo.
VERS. 13.-- Delictum oris eorum, sermonem labiorum
126
ipsorum. Ne sententia maneat in suspenso,
aliquid subaudiendum est pro commoditate
intelligentis. Sanctes et Munsterus supplent praepositionem, propter peccatum oris eorum,
etc., sed Hieronymus
praepositionem in, in peccato oris sui. Interpretes
nostri hos casus revocant ad verbum quod
praecesserat, nempe, depone, etc. In Graeco tamen
leguntur in nominativo casu. Quae universa non
ita magno negotio conspirant.
VERS. 14.--Hic versus patitur aliam distinctionem
in nostra editione, ab ea quae est in Hebr. Siquidem
in particula annuntiabuntur, Hebraei faciunt
finem versus. Et si legant annuntiabunt, seu narrabunt
active IESAPERU, LXX legerunt, ut
apparet, passive IESUPERU. In hujusmodi facilis
est collapsus, praesertim si non ascribuntur
puncta, dein CALLEH, usurparunt infinitivum
vice nominis, quod non est insuetum Hebraeis: alii
verbaliter in imperativo, consume. Quod effectum
est ut LXX copularint verbo annuntiabuntur, id
quod est in consummatione.
VERS. 15.-- Et scient quia Deus dominabitur Jacob,
et finium terrae. Hieronymus ad Suniam et Fretellam,
me suspendit admiratione de ordine hujus versiculi,
pro quo ait: In Graeco scriptum est, καὶ γνώσονται ὅτι
ὅ θεὸς δεσπόσει τοῦ Ιακὼβ, καὶ τῶν περατων τῆς γῆς,
id est, et noscent quoniam Deus dominabitur Jacob
et finium terrae. Sed et, conjunctio addita est, et
ordo est: Scient quia Deus Jacob dominabitur finium
terrae. Verum in Hebraeo sic legitur,
VEIJEDEU KI ELOHIN
MOSCHEL BIIAACOB LEAPHSE HAARETZ. Ubi inter
nomen Dei ponitur participium Hebraicum, dominans.
Et rursus in vocabulo, Jacob, additur signum
praepositionis, ut ne dicam quod si Jacob
esset genitivus sub statu constructionis, non diceretur
elohim, sed elohe. Et ipse Hieronymus,
juxta Hebraeum, ita transtulerit, et scient quoniam
Deus dominabitur Jacob et finium terrae. Consimiliter
caeteri omnes vel usque ad fines terrae.
Proinde suboleo sic Hieronymum probasse unam
lectionem, ut non improbaret alteram, maxime in
Graeco.
VERS. 18.-- Murmurabunt. Pratensis et Nebiensis,
dormient; Munsterus et interpretes pro Cajetano, pernoctabunt.
LON vel LAN est anceps. Eoque
Hieronymus, Sanctes, Pellicanus accedunt LXX.
Nec perinde accommodum est sententiae, quod si
non sint saturati debeant dormire: imo vero potius
contrarium quadraret, etiamsi sensum possent
commentari suum.
PSALMUS LIX.
PSALMI TITULUS: « IN FINEM PRO HIS QUI COMMUTABUNTUR IN TITULI INSCRIPTIONE IPSI DAVID IN DOCTRINAM, CUM SUCCENDIT MESOPOTAMIAM SYRIAE vel SYRIAM SOBAL, ET CUM CONVERTIT JOAB, ET PERCUSSIT EDOM IN VALLE SALINARUM DUODECIM MILLIA. »