PL 191, col. 63

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

et plenum omni bono in se; hic utilis nobis ostenditur:
et hoc tribus modis, scilicet dans fructum
vitae, et folia, et obumbrans. Et nota quia haec omnia
non omni beato viro conveniunt, sed Christo soli.
Et est haec plena diffinitio beati viri, quasi dicat:
Meditabitur die ac nocte, et erit tanquam lignum.
Loquitur de Christo, a simili ligni vitae quod erat in
medio paradisi, de quo homo obediens, si comederet,
viveret in aeternum. Ita qui Christum spiritualiter
sumit, non videbit mortem in aeternum [Gl. in.].
Et sicut illud lignum caeteris viridius erat, sic et
Christus caeteris sanctis viridior erat, cui spiritus
non est datus ad mensuram [Hier.]. Erat ergo tanquam
lignum, id est vere lignum vitae, ut ait Sapientia.
Est lignum vitae omnibus amplectentibus eam

[Gl. in.]. Tanquam, aliquando similitudinem notat
tantum, aliquando veritatis expressionem facit, aliquando
utrumque, ut hic. Ita enim notat similitudinem,
ut veritatis non excludat expressionem [Aug.]. Quod plantatum est,
id est humanatum est, vel incarnatum,
per quod ad eum accedere possumus. Et hoc, secus decursus aquarum
[Alcuin. et Aug.]. Aquae
Spiritum sanctum significant, juxta illud: Qui crediderit
in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae [(Joan.
VII)]
. Et est contra aestum vitiorum, ut aquae contra
aestum sitis. Et est, plantatum est secus decursus aquarum,
id est homo fiet secundum operationem Spiritus
sancti, qui in eum plenissime descendit. Et ideo apponit
decursus aquarum, ut plenitudinem notet
[Alcuin.]. Vel per aquam, sapientia Dei intelligitur:

quia interior homo reficitur, ut sitis aqua. Et
est plantatum secus decursus aquarum, id est secundum
sapientiam, quae hominem suscepit, id est fiet
homo unitus sapientiae Dei. Et bene ait, secus
aquam, quia non est factus homo Deus vertibilitate
naturae in naturam, sed unione personae [Aug.]. Et
ita aquae sunt mortale genus. Unde Joannes in Apocalypsi: Aquae multae, populi multi
[(Apoc. XVII)]
quia
defluunt in mortem, ut aqua in mare. Et est plantatum
secus decursus aquarum, id est secundum
fluxum populorum, quia in similitudine carnis peccati
apparuit [Gl. int.]. Quod lignum dabit fructum suum,
id est vitam aeternam in tempore suo, id est in tempore
plenitudinis, quo reseratus est aditus paradisi,

de quo [Aug.]: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce
nunc dies salutis [(II Cor. VI)]
. Vel ita: Dabit fructum
suum, id est Ecclesias constituet, in tempore suo,
id est post resurrectionem et ascensionem, misso
Spiritu. Vel ita: Dabit fructum suum, id est Spiritum
sanctum mittet. In tempore suo, id est post glorificationem
suam. Unde in Evangelio: Non est datus
Spiritus sanctus, quia nondum glorificatus est Christus [(Joan. VII)]
.
Et nota hoc lignum esse rationabile,
per hoc quod ait, dabit [Cassiod.]. Dare etenim pertinet
ad rationabilem sensum et ad voluntatem offerentis.
VERS. 4.-- « Et folium ejus non defluet: et omnia
quaecunque faciet prosperabuntur. »
[Aug.] Et folium ejus non defluet id est verbum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.