PL 191, col. 65

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

non resurgent in judicio, ad hoc ut judicentur, quia
jam judicati sunt; neque peccatores, id est falsi
fideles, resurgent in consilio justorum, id est ut judicent,
sed judicabuntur tantum.
[Hier. et Aug.] Nota quod quatuor ordines in judicio
erunt: Alii namque erunt, qui judicabunt et
non judicabuntur, ut apostoli, et alii perfectissimi;
alii, qui neque judicabunt, nec judicabuntur, quia
jam judicati sunt. Sententia enim damnationis eorum
toti Ecclesiae nota est, ut infideles. Alii judicabuntur
et salvabuntur, ut mediocriter boni. Alii
judicabuntur et damnabuntur, ut mediocriter mali.
Ideo Job ait: Non salvat impios, et pauperibus judicium
tribuit [(Job. XXXVI)]
. Quia hi qui nequiter opprimuntur,
ipsi tunc super oppressores suos judices

venient. [Greg. et Hier.] Duae quippe sunt partes,
electorum scilicet atque reproborum; sed bini ordines
eisdem singulis partibus continentur. Alii
namque judicantur et pereunt, alii non judicantur
et pereunt; alii judicantur et regnant, alii non judicantur
et regnant. Judicantur et pereunt, quibus
Dominica inclamatione dicitur: Sitivi, et non dedistis
mihi potum. Discedite, maledicti, in ignem aeternum,
qui paratus est diabolo et angelis ejus [(Matth. XXV)]
.
Alii vero in extremo judicio non judicantur et pereunt,
de quibus, propheta ait: Non resurgunt impii
in judicio, et Dominus ait: Qui autem non credit,
jam judicatus est [(Joan. III)]
. Et Paulus: Qui sine
lege peccaverunt, sine lege peribunt [(Rom. II)]
. Resurgunt
vero omnes, etiam infideles, sed ad tormentum,

non ad judicium.
2 Non enim tunc eorum causa discutitur qui ad
conspectum districti judicis jam cum damnatione
suae infidelitatis accedunt. Professionem vero fidei
retinentes, sed professionis opera non habentes,
redarguuntur ut pereant, ut mediocriter mali. Qui
vero nec fidei sacramenta tenuerunt, increpationem
judicis in extrema examinatione non audient, quia
praejudicati sunt infidelitatis suae tenebris, ejus
quem despexerant invectione redargui non merentur.
Illi saltem verba judicis audiunt, qui ejus fidem
saltem verbo tenuerunt. Isti in damnatione sua
aeterni judicis nec verba percipiunt, quia ejus reverentiam
ne verbo tenus servare voluerunt. Illi legaliter

pereunt, quia sub lege peccaverunt positi.
Istis in perditione sua de lege nihil dicitur, quia
nil legis habere conati sunt. Princeps namque terrenam
rempublicam regens, aliter punit civem interius
delinquentem, atque aliter hostem exterius
rebellantem. In illo jura sua consulit, eumque sub
verbis dignae invectionis addicit. Contra hostem
vero bellum movet, instrumenta perditionis exercet,
dignaque ejus malitiae tormenta retribuit. De malo
vero ejus quid habeat, lex non requirit. Ita ergo in
extremo judicio et legalis illum invectio percutit,
quia ab eo quod professione tenuit, actione declinavit,
et iste sine judicii invectione perimitur, qui
lege fidei non tenetur. Ex electorum vero parte, alii
judicantur et regnant, qui vitae maculas lacrymis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.