PL 191, col. 68

Commentaria in Psalmos (Petrus Lombardus), J. P. Migne

Cavete a fermento Pharisaeorum
[(Luc. XII)]
. Ad haec
idem Hieronymus in praesentem locum psalmi commentando
dicit: « Pro pestilentibus in Hebraeo delusores
habet, quod scilicet omnes discipulos perversus
doctor illudat. Radix etiam Hebraica, unde
vocula deflectitur, signat interpretari verbose, Job
XVI: Verbosi amici mei MELITZAIREHAI.
Quid autem sunt haeretici, nisi verborum venatores,
juxta illud Proverb. XIX: Qui tantum verba sectatur,
nihil habebit; qui autem possessor est mentis, diligit
animam suam. Nonne aperte nunc vides haereticos
ampullatis et sesquipedalibus verbis et interpretationibus
distortis, omnes Ecclesiae caeremonias, dissolutis
quasi cachinnis, atque rugato subsannare
naso? quibus miseras animas immedicabili tabe inficiunt,
ad communem omnium perditionem, si fieri
posset. Itaque ut sparsa colligamus haeretica, superstitiosa
et ventosa doctrina, quam in principio volebat
abesse a beato viro David, unico pestilentiae

nomine, congruentissime designata est. A quacunque
enim illarum, pestilentissima corruptio, si minus
caveatur, late pervagata procedit. Proinde tanta
detestatione deprecandi sunt perversi doctores, in
eam malitiae dementiam prolapsi, ut non dicantur
mali, sed ipsamet malitia; non pestilentes, non illusores,
sed singulariter et extreme, pestilentia. Disce
igitur nostram venerari versionem, quae tantillo verbo
re maxima comprehendit tam abstrusum sensum,
quo praegnans erat vocula Hebraica LOTZ.
VERS. 5.-- Non sic impii non sic. Hebraeus legit
semel duntaxat, non sic lo chen, LXX aut aliae
versiones Graecae, sententiae gravitate repetitione
insinuaverunt, ut psalmo 21: Deus, Deus meus, respice
in me, quare me dereliquisti? ubi Hebraeus non
habet, Respice in me. Pondus enim rei, additione
illa vocali intimius sentitur, pro immensitate doloris
Jesu Christi, in cruce dire patientis, de cujus

mira patientia, totus ille psalmus loquitur. Consimile
adducit divus Hieronymus, de optimo genere
interpretandi ad Pammachium ex Marc. V, TALITHA QUMI, quod est interpretatum, puella
tibi dico, surge. « Arguatur, inquit Hieronymus,
mendacii, quare addiderit, tibi dico, cum in
Hebraeo tantum sit, puella, surge. Sed ut ἐμφατικώτορον
faceret, et sensum vocantis atque interpretantis
exprimeret, addidit, tibi dico. » Haec ille.
Quantum tamen pertinet ad praesentem locum, Hienymus
asserit se duntaxat semel reperisse, non sic,
in Hexaplis Origenis. Quem projicit ventus a facie
terrae. Hebraice tantum habetur, quem projicit sive projiciet ventus eum
ASCHER TID
PENNU RUACH. LXX, conformiter ad nostram editionem ἀπὸ προσώπου τῆς γῆς
quo exprimerent latentiam
sententiae, quae includebatur in verbis Hebraicis.

Quod autem vertit Sanctes glumam, quem sequitur
interpres pro Cajetano, Munsterus paleam,
Campensis paraphrasis festucam, non perinde quadrat
sensui prophetae, ac pulvis, ut versio nostra
habet, et Hieronymus juxta Hebraeos, Conrardus
et Pratensis. Nam licet MOTH significet indiscriminatim
glumam, paleam subtilem, vel pulverem
aut quisquilias, non tamen ita ventus solet
projicere a facie terrae communis glumam: quin
potius ventilabrum, aut excussorium projicit a facie
areae. Ventus vero ubique (ut perspicuum est)
indesinenter pulverem exagitat, per quod significantissime
denotatur impiorum inconstantia, et a
stabilitate vitae aeternae separatio perpetua, juxta
illud Threnorum I: Peccatum peccavit Jerusalem,
propterea instabilis facta est. Nec video qua ratione
isti rejecerint editionem quam dicunt Vulgatam. Et
certe quanto vulgatiorem, tanto receptiorem. Nam
nova indigent longiore multo probatione, quam vetusta,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.