PL 192, col. 1131

Epistolae (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

Domino suo dilectissimo LUDOVICO, Dei gratia illustri
regi Francorum, HUGO suus et Rothom. archiepiscopus,
salutem, honorem et prosperitatem.
Manet in memoria nostra, quod rogavimus nobilitatem
vestram de mercato constituendo apud Gozengres,
et vestra regia magnificentia dixit inquirendum
ne inde impedimentum oriretur vicinis
mercatis de Vilcassino. Nunc autem ab inquirentibus
nobis relatum est quod in die Lunae fieri potest
absque impedimento vicinitatis. Unde et hoc fieri
a vestra nobilitate postulamus, si vobis placet. Conservet

vobis Deus vitam et salutem per tempora
longa.
II. Ad eumdem. [( Ibid. )]
Domino suo charissimo LUDOVICO, Dei gratia illustri
regi Francorum, HUGO suus et Rothom. archiepiscopus
salutem, honorem et prosperitatem.
Novit Deus quod in omnibus synodis, ecclesiarum
consecrationibus, conventibus, missis, memoriam
vestri facimus in orationibus nostris, quoniam vos
plurimum diligimus. Quoniam autem vobis placuit
ut nobis significaretis ubi et quando debeamus ad
vos venire, precamur ut usque in diem Mercurii nos
exspectetis. Det vobis Deus vitam per tempora longa.

Amen.
III. Ad eumdem.--Pro libertate ecclesiae S. Martini de Pontisara (Pontoise)
Domino suo charissimo LUDOVICO, Dei gratia illustri
Francorum regi, HUGO suus et Rothomagensis
archiepiscopus salutem, honorem et prosperitatem.
Abbatia Sancti Martini de Pontisara a principio
suae fundationis post dominationis vestrae principatum
ad Rothomagensem Ecclesiam, et ad ejus
archiepiscopum pertinet singulariter in abbatis electione,
et consecratione, et in omni alio jure. Nunc
autem monachi Cluniacenses, nescio qua nova adinventione,
eam sibi in subjectionem vindicare nituntur.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.