PL 192, col. 1135

Epistolae (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

Considentibus itaque nobiscum apud
Montempessulanum venerabilibus archiepiscopis
B. Arelatensi, A. Narbonensi sedis apostolicae legatis,
et episcopis Agathensi et G. Arausicensi, et
P. abbate Sancti Aegidii, et aliis quam pluribus religiosis
personis, tu ad diem in supradito loco tibi
auctoritate apostolica et nostra praestitutam, paratus
ad justitiam ante nos venisti; abbas vero Casae-Dei,
qui ad eamdem diem et eumdem locum auctoritate
apostolica a nobis vocatus fuerat, nec ipse
venit, nec pro se responsales misit, nec aliquam
excusationem canonicam inibi praetendit. Eo itaque
sic deficiente, nos praecepti domini nostri papae
Innocentii justitiam exsequentes quaesivimus ab
Ecclesia Agathensi, in cujus parochia sita est ecclesia

de Beciano, ut coram Deo et nobis omnibus
ibidem consistentibus veraciter protestarentur ad
quod jure canonico, vel tuum, vel Casae-Dei monasterium
pertineret praefata ista ecclesia de Beciano
illi siquidem, quia vere prout antecessoribus
acceperant, ad jus et possessionem Sancti Tyberii,
cui monasterio, Deo auctore, praesides, pertinere
responderunt. Ad hanc tu, Ademare, protulisti
instrumentum donationis factae de ecclesia de Beciano
ecclesiae Sancti Tyberii, praedecessori tuo
Deodato, quod instrumentum a Berengario bonae
memoriae Agathensi episcopo factum, et annis Dominicae
incarnationis et testibus idoneis roboratum
existit. Consequenter et tu produxisti quatuor
testes, viros antiquos, asserentes se vidisse quia

ecclesia Sancti Tyberii possedit quiete per multos
annos ecclesiam de Beciano, antequam monachi
de Casa-Dei intrassent in eam. Tunc illi canonice
nominati juraverunt super Evangelia Dei hoc se
vidisse, et hoc verum esse. Prodierunt et alii
quatuor testes qui dixerunt se interfuisse placito
illi quod habitum est apud Corbianum inter monachos
Sancti Tyberii et monachos Casae-Dei, in
praesentia Aldeberti Agathensis episcopi, praesentibus
A. Narbonensi archiepiscopo, et J. Nemausensi
episcopo, dicentes se vidisse et audisse quosdam
testes idoneos ibidem jurasse, quod Bernardus
Agathensis episcopus, qui induxerat monachos
Casae-Dei in ecclesiam de Beciano, cum accepisset

testimonia personarum authenticarum ecclesiae suae
super donatione facta a Berengario antecessore
suo, Deodato abbati et monasterio Sancti Tyberii
de ecclesia de Beciano, ipse idem Bernardus coram
Bertranno Narbonensi archiepiscopo in placito
de eadem causa habito apud Cabrils, praesentibus
monachis Casae-Dei et Sancti Tyberii, quod praedicti
Aldebertus Agathensis, et A. Narbonensis,
et J. Nemausensis audientes sententiam restitutionis
ipsius ratam esse et tenendam judicaverunt,
et sicut praefati quatuor testes hoc se vidisse et
audivisse protestati sunt, ita nobis praesentibus
examinati, super Evangelium Dei juraverunt hoc
ipsum, A. Narbonensis archiepiscopus, et Ermengaldus
Agathensis archidiaconus, et R. sacrista,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.