PL 192, col. 1256

Tractatus in Hexameron (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne · Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

Spiritum Dei Deum intellige. In exordio itaque
creationis coeli et terrae, quibus duobus colligitur
universitas creaturae visibilis et corporeae creatoris
Trinitatis cooperata monstratur, adoranda proponitur,
cum dicitur: In principio creavit Deus. In Dei
nomine Patrem, et in principii nomine Filium, Spiritum
vero. . . Reliqua desiderantur.

actione. Ibi tecum aspeximus cometem praecipiti
lapsu in occiduo ruentem, ruinam haeresis, quae in
Armorico tunc scatebat, te protestante signantem.
Ibi quidem coram orthodoxa praedicatione tua plebs
haeretica stare non poterat. Eorum haeresiarches
pertimuit, nec apparere praesumpsit. Proinde placuit
tibi super haeresibus insurgentibus nos aliqua
scribere, quod et suscepimus tuae jussionis auctoritate;
sed succincto opere, sed brevi charactere.
Trahatur itaque ex arcto commate clausa latissima,
sumantur ex vase modico fercula copiosa,
more catholico in Spiritu sancto.
HUGONIS PRAEFATIO.

non novas sed veteres tandem aliquando consurgamus,
sinceram catholicae fidei puritatem, et eis opponamus,
et contra eos, assistente Domino, defendamus.
Loquatur igitur per nos et pro nobis omnipotens

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.