PL 192, col. 1259
Contra haereticos sui temporis (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne
dedit. De hoc ait Apostolus: Qui Spiritum Christi
non habet, hic non est ejus [(Rom. VIII, 5)]
. Sanctus
Spiritus a Patre quidem et a Filio procedit,
non nascitur, ideoque non Filius sed procedens dicitur.
Filius vero a Patre procedit et nascitur, ideoque
Filius appellatur: Ego, inquit, ex Deo processi,
et veni [(Joan. VIII, 42)]
. Processio nativitatis Filii ex
Patre, et processio non nativitatis sancti Spiritus ex
utroque fideliter creditur, perenniter adoratur:
evangelica veritas ista perdocuit, apostolica doctrina
manifeste praedicavit. Contra haereticos ista proponimus,
et auctoritate divina firmamus, qui Deum
non discutimus, sed Catholice credimus; non est
enim discutienda divinitas, sed fidei simplicitate colenda.
Sicut autem Deus Pater a nullo est, sic nec
missus est, quia vero ex Patre est Filius, et ex utroque
Spiritus sanctus bene uterque mitti posuit a
quo existit.
CAPUT III.
Missus quidem a Deo Patre Deus Filius, cooperante
Spiritu sancto, de Virgine natus, quod erat
permansit, et quod non erat homo fieri voluit; perfectus
Deus, perfectus homo, unus non duo. Unus
cum Deo Patre in essentia, unus cum assumpto
homine in persona. Factus de nostro genere sine
criminis traduce. Ex hominibus homo, ex peccatoribus
absque peccato. Filius David, Filius Abraham,
et Filius Adam. Factus inde medicina, unde
processerat culpa. Deus homo factus est, ut deos
faciat homines; deos gratia non natura; deos adoptione,
non essentia. Ipse pro peccatoribus absque
peccato passus, mortuus et sepultus; ad inferna
descendit; inde suos liberans die tertia surrexit;
et discipulis suis manifestus apparens, ipsosque benedicens,
coelos ascendit: sedens ad dexteram Dei
Patris Spiritum sanctum copiosius effundit, unde
charitatis flamma consurgit, teste Apostolo, qui
ait: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [(Rom.
V, 5)]
.
CAPUT IV.
Hoc dato suscepto una est Ecclesia uni viro desponsata.
Quis ille sponsus? quae illa sponsa? Doctor
gentium fidelibus clamat: Despondi enim vos
uni viro, virginem castam exhibere Christo [(II Cor.
XI, 2)]
. Celebratur desponsatio ista in praesenti per
sacramenta, in futuro visione manifesta. Fide suscipitur,
spe firmatur, charitate perficitur. Aqua primum
et Spiritu gratanter abluitur, quo detersis
criminibus a culpa solvitur, ut sacro renata baptismate,
coelesti sponso sanctificata societur. Renata
itaque fonte perennis gratiae, manus impositione
paranymphi cum oratione, coelesti signatur chrismate;
ut quam Christi baptisma a peccatis omnibus
emundat, supereminentis unctio chrismatis,
rite per episcopum celebrata, eam virtutibus induat.
Virtutes istae sponsalia sunt praecellentissima
ex septiformi sancti Spiritus gratia quae sponsae suae
coelestis Sponsus mirifice donat. Exinde praeparatur