PL 192, col. 1349

Vita S. Adjutoris (Hugo Rothomagensis), J. P. Migne

Aspectus autem non solum feminarum, sed etiam
virorum a sua praesentia removebat, ut ab hominibus
summotus solum spectaret adventus angelicos,
et cresceret in divinitate quod deerat in homine.
Lectulum a monachatu nunquam habuit, lectaria
nescivit, in pluma caput nunquam reclinavit; sed
veste tantummodo qua die usus erat, nocte contentus
est. Pro molli autem lana hirsuto cilicio induebatur,
ut inter horas soporis non esset requies corporis,
et mutato ordine adhuc post peractum diem
nox succederet in labore. Vestis superior tam vilis
erat et despicabilis, ut cuculla quae habitualis erat
et modici seu nullius pretii vestis, alterius comparatione
pannus aureus esset. Eratque diurnalis oratio
et nocturnalis quies in locello parvo retro altare

capellae, quam, ut praediximus, ipsius precibus dedicavimus.
Ibi continui singultus et lacrymae, ibi
assiduae vigiliae et orationes, ibi quotidianum jejunium:
nescires eum alibi quaerere, nullam alibi recipere
corporis refocillationem. Heu me miserum
peccatorem! Interrogatus persaepius a nobis cur
tam se vilesceret, et non aliquantulum secundum
sui sanguinis statum se gereret, aut saltem alio in
loco quam in illo corpus recrearet, cito respondit:
Nimis olim fuit recreatum corpus meum ad saeculi
statum, nunc instat ut reddat quae sumpsit nimis.
Sed cum de loco illo nulla responsa dederit, aliquid
in eodem divini esse certe speramus; et hac
de re quandiu in hac fragili vita degemus, locellum
ipsum summe veneramur, et quoties ad ipsum accedimus,

et orationes ac preces in eo fundimus, aliquid
divinae inspirationis, et multum devotionis erga
Deum nobis plus evenisse seu accrevisse perspicimus.
Humus in ipso locello lectum ministrabat, et
ubi caput reclinabat, terra aliquantulum proeminens
pulvinar concedebat.
Vidimus plures febricitantes et alios infirmos ad
ipsum stratum suum venire, et in ipso dormientes
sanos et incolumes ad propria remeare: alios autem
si non statim, saltem paulo post tempore sanitatem
recuperasse. Lectum tamen in camera sua
satis honorificum habebat, qui non, nisi ut mundanus
sicut caeteri videretur, sibi serviebat. Inter quae
tempora, reddidit surdis auditum, aliquandoque

multimodis languentibus reddita sanitate, ut de caeteris,
tanquam ad plenum de eis non certiorati taceamus:
imo quod sub obtentu beatae Mariae Magdalenes
in ipsa capella actum est, quodque plurium
fide dignorum testimonio novimus referemus.
Quadam enim die dum cum matre sua Rosimunda
praedicta, et aliis quam plurimis hominibus in
capella ipsa existeret, supervenit daemoniacus quidam
[Hilgoldus Ruffi nominabatur] gladium evaginatum
tenens, quique ex eo multos in ipsis temporibus
viros et mulieres vulneraverat: cumque
ipse daemoniacus hac et illac vagaretur, divertit ad
ipsam capellam, ubi Adjutor saepenominatus et Rosimunda
mater ejus ac dicti homines consistebant:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.