PL 193, col. 621

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

Quia Deus charitas est
[(I Joan. IV, 8)]
, quae mihi
hoc opus injunxit, cujus te archiepiscopum cupio
esse dedicatorem. Nempe viri et mulieres in hoc faciendo
me juverunt, quia principes ante me Psalmorum
expositores, quasi lapides onychinos et
gemmas pretiosas mihi praebuerunt, sententias videlicet
summo artificio politas, et quasi opere gemmario
sculptas, quas meo dictamini sic inserui, ut
nunc verba eorum cum sensu, nunc sensum eorum
verbis meis intexens de meo nihil apposuerim, quod
non apte cohaereat his quae principes orthodoxi praebuerunt,
qui Psalmos, aliasque Scripturas divinitus
inspiratas ante me tractaverunt: horum ego
pusillus vestigia sequendo cum Ruth Moabitide
spicas lego, quae illorum plena falce metentium potuerunt

superesse manibus, grandes acervos in horrea
Domini convehentibus. Mecum vero bene agitur,
si mihi aliisque famelicis id ipsum, quod esurio
esurientibus et petentibus, vel spicas ab antiquis
messoribus derelictas dabit Dominus messis
fricare, atque inde grana electa elicere, vel micas
de mensa divitum dominorum cadentes colligere,
ut liberemur a fame, quae oppressura est Aegyptios
non inventuros cibum, nisi veniant ad verum Joseph,
se suaque dedentes in servitutem regiam. Accipe
igitur hunc spicarum fasciculum, primam videlicet
partem expositionis in Psalterium. In quo,
si videbuntur aliquae spicae quasi ob novitatem virentes,
nec eas in sacrificio Dominus reprobat, qui
Apostolus Joannes, rogatus ab episcopis Asiae
aliarumque rectoribus Ecclesiarum conscribere de
divinitate Christi Evangelium, non consensit rogantibus,
nisi oratione ac jejunio per triduum satagerent
a Deo sibi obtinere, ut ipse digna mereretur
scribere. Si tantus apostolus Christi specialis dilectus
non praesumpsit majora se non adjutus jejunio
et oratione, quid mirum si ego inter peccatores
magnus, inter sanctos minimus, vel nullus, vix, aut
nullatenus audeo facere quod rogatis? Attamen, quoniam
omnia possibilia credenti, non credo impossibile,
adjuvante vera fide, ut satisfiat spei ac dilectioni
vestrae, sperantibus vobis ac desiderantibus una
mecum tale de Psalmis pabulum, quo satietur in
bonis desiderium nostrum. Nam et hoc ipsum in

Psalmo promittitur, ubi dicitur: Benedic, anima
mea, Domino: et omnia quae intra me sunt nomini
sancto ejus. Benedic, anima mea, Domino: et noli
oblivisci omnes retributiones ejus. Qui propitiatur
omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates
tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam: qui
coronat te in misericordia et miserationibus. Qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.