PL 193, col. 625

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

nomine Spiritus, quia et aer dicitur spiritus,
ut illic spiritus procellarum [(Psal. X, 7)]
. Et Spiritus
talis naturali elementorum ordinatione fertur
super aquas.
Ita nimirum propter homines carnales illius temporis
velabatur tunc nomen sanctae Trinitatis in
Moyse, qui, licet aliquando nomen Dei trinum insinuaverit
replicando illud tertio, ut illic: Deus Abraham,
Deus Isaac, Deus Jacob misit me [(Exod. III,
15)]
, tamen relativa nomina, personas tres distinguentia
sub velamine vultus sui continuit. Sed
apud istum David (quod nos maxime delectare ac
pascere debet) invenimus manifestius expressum
fidei nostrae pabulum, videlicet sanctae Trinitatis
mysterium. Quomodo manifestius expressum? Nimirum

non solum sicut apud Moysen triplicato
substantiali nomine, quod est Deus, exempli gratia
cum dicit: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat
nos Deus [(Psal. LXVII, vers. ult.)]
, verum etiam
expressis relativis nominibus, quae sunt Pater, et
Filius, et Spiritus sanctus.
Ait enim in ipso loquens Christus: Dixit Dominus
ad me: Filius meus es tu [(Psal. II, 7)]
, subauditur: natura,
non adoptione. Sequitur enim: Ego
hodie genui te [(ibid.)]
. Quod dicit hodie, sic intelligimus,
ac si diceret: in aeternitate, in immutabilitate.
Sicut enim illi est esse, et non fuisse, aut futurum
esse, unde et ad Moysen dixit: Ego sum, qui
sum [(Exod. III, 14)]
. Et ad Judaeos: Antequam,
inquit, Abraham fieret, ego sum [(Joan. VIII, 58)]
.

sic in genitura ejus neque heri, neque cras admittit
intellectus fidei nostrae, sed solum hodie. Quod
deinde sequitur: Dominum Patrem dixisse: Postula
a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem
tuam terminos terrae [(Psal. II, 8)]
, constat
esse dictum pro humilitate nostrae naturae. Quia
secundum hanc servi formam, et illi congruit, et
nobis necessarium fuit Patrem postulare, id est pati
pro nostra salute. Nihil enim aliud intelligere volumus
hic in verbo postulationis, nisi obedientiam,
cujus summa est sacramentum, sive sacrificium
sacrosanctae ejus Passionis. Itidem in alio psalmo,
cum dicit idem Deus Pater loquens in visione sanctis
suis, quorum se unum esse gratulabatur David: Ipse invocabit me, Pater meus es tu. Et ego primogenitum

ponam illum excelsum pro regibus terrae [(Psal. LXXXVIII, 27, 28)]
.
Cum, inquam, hoc dicit,
et relativa exprimit nomina Patris, et Filii, et
utramque exprimit naturam unici Filii. Nam secundum
naturam divinam ipse ait: Invocabit me.
Pater meus es tu [(ibid.)]
. Et secundum humanum: Deus meus, et susceptor salutis meae es tu
[(ibid.)]
.
Juxta hunc sensum ait: Iste primogenitus jam excelsus
prae regibus terrae factus, id est jam a mortuis
suscitatus, jam ad dexteram majestatis in excelsis
aeterna sessione sessurus: Ascendo ad patrem
meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et
Deum vestrum [(Joan. XX, 17)]
.
Spiritum sanctum idem David primus nominavit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.