PL 193, col. 627
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),
et annuntiabit vobis [(Joan. XVI, 14)]
. Quanta ergo
putas in isto habet Pater, quanta de isto accepit Spiritus
sanctus, et annuntiavit apostolis, ut clarificetur
Filius Dei? Delectat valde: quia postquam ascendit
in coelum Christus Filius Dei; etiam antequam
procederet Spiritus sanctus apparens in linguis igneis,
primum quod protulit, de isto accepit, et Petro
annuntiavit, ut diceret: Scriptum est in libro
Psalmorum: Fiat habitatio eorum deserta, et non
sit qui habitet in ea: et episcopatum ejus accipiat
alter [(Act. I, 20)]
. Jam enim factum fuerat, quod
evangelista Joannes narravit, dicens: Haec cum dixisset,
insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum [(Joan. XX, 22)]
.
Quodque Lucas ejusdem diei
vesperae gesta scribens dixit inter caetera: Tunc
aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas [(Luc.
XXIV, 45)]
.
Ut autem impleti sunt dies Pentecostes, et procedens
Spiritus sanctus a throno majestatis sedit super
singulos eorum tanquam ignis; apparuerunt
enim illis dispertitae linguae tanquam ignis, et repleti
sunt omnes Spiritu sancto; et coeperunt loqui variis linguis,
prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis [(Actor. II,
3 et 4)]
, ut, inquam, haec vox facta est, et hac voce
facta convenit multitudo mente confusa [(ibid. V, 6)]
:
Nonne quod Spiritus sanctus per os Petri apostoli
protulit, de isto accepit? Praemisso namque testimonio
prophetae Joelis, quod non essent ebrii, sicut
putabant illi, qui ridentes dicebant: quia multo
pleni sunt isti [(ibid.)]
, protinus data propositione de
resurrectione Domini nostri Jesu Christi, rationem
hanc intulit: David enim dicit in eum: Providebat
Dominum in conspectu meo semper, quoniam
a dextris est mihi, ne eommovear. Propter hoc laetatum
est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper
et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques
animam meam in inferno, nec dabis sanctum
tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias
vitae, et replebis me jucunditate cum facie tua. Viri
fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha
David: quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum
ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
Propterea igitur cum esset et sciret quia jurejurando
jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere
super sedem ejus: providens locutus est de resurrectione
Christi; quia nec derelictus est in inferno,
neque caro ejus vidit corruptionem. Hunc Jesum
resuscitavit Deus, cujus nos testes sumus. Dextera
igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti
accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et
auditis. Non enim David ascendit in coelum, dixit
enim ipse: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris
meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum. [(Act. II, 25, et seqq.)]
. Hoc, ut supra
jam dictum est, valde delectat, quod, cum dicere
volumus: quia Pater multa in isto habet, quae
Filius, quae Filii sunt, sicut et caetera omnia (omnes
enim Scripturae in Filium tendunt), prima,
quae Spiritus sanctus protulit per os Petri apostoli