PL 193, col. 647

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia (Gerhohus Reicherspergensis),

alius promissa complebit, quod non esset promittere,
sed praedicere. Imo ipse, qui promisit, promissa
complebit, quemadmodum in propheta dicit:
« Et quomodo descendit imber, et nix de coelo, et
illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et
germinare eam facit: sic erit verbum meum, quod
egredietur de ore meo, non revertetur vacuum, sed
faciet quaecunque volui, et prosperabitur in his ad
quae misi illud [(Isa. LV, 10 et 11)] . »
Prosperabitur, inquit, quia omnia, quaecunque faciet,
prosperabuntur. Petrus, cum esset junior, cingebat
se, ut esset paratus cum Christo et in carcerem
et in mortem ire, sed non est prosperatus in faciendo,
quia quoties de se praesumpsit, toties negare
permissus est. Et nos quandiu ad aliquod bonum

peragendum nostris viribus nimis innitendo
conabimur, non prosperamur, sed cum eruditi
adversis casibus frustra conari desinimus, et manus
in orationibus aut eleemosynis extendimus, ut
ille nos cingat sua virtute, vel cinctorio fidei, per
quam sunt omnia possibilia credenti: tunc ipse
Christus, qui bene operantibus bona promisit per
seipsum in nobis dignatur facere, quod ipse nobis
praecepit facere, quodque nos absque illo non potuimus
facere, atque tunc in nobis prospere procedit,
et regnat, quoniam non quae nos facimus, sed quaecunque
ipse faciet, prosperabuntur, etiamsi
adversa videbuntur. Novit hoc beatus Pater Augustinus,
qui sic oravit: Domine, da quod jubes, et jube
quod vis. Novit hoc Paulus apostolus, qui dixit:

« Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur
in bonum, his, qui secundum propositum
vocati sunt sancti. Nam quos praescivit et praedestinavit;
quos autem praedestinavit, hos, et vocavit;
et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit,
illos et magnificavit [(Rom. VIII, 28 et seq)] . »
Si ergo didiceris, homo, quod tu temetipsum non
potuisti praedestinare, nec praedestinatum potuisti
temetipsum vocare, nec te vocatum potuisti, aut
poteris justificare, aut magnificare, quid tibi restat,
nisi ad illum manus extendere qui solus in his
faciendis prosperabitur? Et cum ipse in te salutis
opus agere coeperit, « Honora Dominum, » non te
ipsum, « de tua substantia [(Prov. III, 9)] , » de opibus

tuis, non a te tibi acquisitis, sed ab ipso tibi
datis. Honora Dominum de primitiis frugum tuarum.
Quid sunt primitiae, et quid sunt fruges? Fruges tuae
sunt aeternae beatitudinis praemia tibi reposita, et
promissa: sed antecedunt primitiae meritorum istas
fruges praemiorum. Ergo de primitiis tuis illum honora,
recognoscens et attribuens illi merita, et opera
bona, quae in te operatur, et tecum, dum te sui operis
dignatur facere consortem, qui bonorum tuorum
non indiget, cum quo bene tecum operante tu sic
operaris, sicut manus tua tecum operatur, quae sine
te nihil potest. Expressius dico: sicut tu operaris
cum instrumento tuo, et instrumentum tuum, quod
manu tenes, operatur tecum: sic utitur Deus te
instrumento; quando tu operaris aliquid boni cum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.