PL 194, col. 1189

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

obrutos praesumpsi refodere, studens ad aquam vivam
pervenire, fastidiensque aquam turbidam, id
est conversationem clericorum depravatam, et a puritate
apostolicae venae de qua clericalis ordo ducit
exordium, nimis alteratam.
Cum ergo hanc venam aquarum scribendo quasi
fodiendo coepissem inquirere, rixati sunt contra
me pastores Gerarae, amici Palaestinorum, id est cadentium,
nimium contra meam parvitatem: indignantes,
quando fodi puteum primum, id est quando
librum istum, quem tu nunc a me requiris, legendum
praesentavi domino meo felicis memoriae
Chunoni Ratisbonensis Ecclesiae angelo, ut, si illi
saperet, in ea aquam vivam haberet ipse, aliisque
propinaret. Quod et factum laetabunda recordatione

commemoro, quia Aedificium, quod in hoc libro illi
depinxeram, saepe in sermonibus popularibus ita
clare demonstravit populo, ut cogerentur verecundari
aliter aedificantes, et lapidem angularem, quem
istud aedificium et in fundamento et in summitate
habet necessarium, reprobantes. Quanquam ipsis
licet reprobantibus hic factus sit in caput anguli,
reflorescente per Dei gratiam in multis Ecclesiis
conversatione regiminis apostolici, quod innititur
auctoritati non alicujus hominis institutoris, sed
ipsius Christi, qui in se suisque discipulis exhibuit
formam ordinis et propositi clericalis, praefigurati
quondam in Aaron et in ejus filiis terrena haereditate
privatis, et in sortem Domini consecratis.
Juxta quam formulam per multas ecclesias reflorescit

conversatio clericalis in regularibus collegiis
fratrum habitantium in unum, nec dicentium nec
habentium aliquid suum. Aliter autem viventes
clerici, et adversantes legitimae Christi ordinationi
videntur mihi pastoribus Gerarae assimilandi. Quoniam
sicut illi patriarchae Isaac puteos paternos a
Palaestinis obrutos renovanti calumniam intulerunt;
sibi propemodum calumnias et inimicitias isti contra
me propter consimilem causam suscitaverunt.
Tu ergo si dignaris bibere de puteo, quem illi
calumniis et inimicitiis suis mihimetipsi amarum
fecerunt; dum de veritate, quae in ore meo dulcis
erat, amaricatus est venter meus: cave tibi ab omnibus
amaris et amaricantibus, et, si quid tibi de

aqua istius putei sapuerit, propina solis dulcibus et
mitibus, qualium unus creditur esse designatus episcopus
Frisingensis. Cui hoc diligenter debes in secreto
suggerere, ut, si dignatur de puteo nostro bibere,
sequatur consilium sapientiae dicentis: Noli
regibus, o Lamuel, dare vinum, quia nullum secretum
est, ubi regnat ebrietas: ne forte bibant et obliviscantur
judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis [(Prov. XXXI, 4, 5)]
.
Nonne clerici superbi et saeculares
dominantur quasi reges? nonne multis litteris inebriati
saepe obliviscuntur judiciorum, et mutant
causam filiorum pauperis, illius scilicet qui, cum
dives esset, pro nobis pauper factus est, ut nos illius
inopia divites essemus [(II Cor. VIII, 9)]
, non propria
lucra in ecclesiasticis ministeriis avare sectando, sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.