PL 194, col. 1202

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

Quis autem non videat quanta sit differentia inter
mures aureos neminem laedentes, et mures
carneos omnia, quae possunt, rodentes? tanta utique
et multo major differentia invenitur, si filii lucis
et filii hujus saeculi spiritualiter examinentur.
Illi aureo sapientiae decore pretiosi, neminem laedunt;
isti per prudentiam carnis, quae Deo inimica
est, semper ad nocendum et rodendum parati sunt.
Sed tamen Ecclesiae, dum nocere videntur, proficiunt.
Quia non solam ipsam tyrannorum potestatibus
et injustis regum angariis expediunt, sed
etiam de suo numero aureos mures, hoc est bonos

conversos mittunt; qui alicui bono et regulari claustro,
velut novo plaustro, impositi cum arca foederis
ad domum veri Solis trahantur.
Trahuntur autem a vaccis, mugitum ex intimi
ac materno affectu dantibus nec tamen post tergum
respicientibus; quia boni Ecclesiae rectores ex
abundantia cordis verbum Dei praedicant, et ita in
directum procedunt, ut quamvis clericos sibi subjectos
in domibus propriis reclusos, tanquam vitulos
post tergum ligatos doleant; ipsi tamen cum
quibus possunt, jugo apostolicae regulae submissi,
et coenobialis vitae observantiis, velut quibusdam
loris, ad hoc jugum astricti, nunquam deviant.
Quia non ambages pravae ac novae consuetudinis,
sed viam antiquae auctoritatis et veritatis amant,

psallentes cum Propheta: Viam veritatis elegi [(Psal.
CXVIII, 30)]
. Viam, inquit, veritatis, non consuetudinis,
quia Christus non ait, ego sum consuetudo;
sed ego, inquit, sum veritas [(Joan. XIV, 6)]
. Non est
autem veritas vel auctoritas, quae contra Christum
et apostolos, clericos proprietarios possit defendere:
si modo episcopi pravam eorum consuetudinem
voluerint impugnare. Habemus et prophetas;
habemus Christum et apostolos virosque apostolicos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.