PL 194, col. 1206

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

clericatum tollere non potuerit), tamen ubi
Augustinus fuit episcopus, ibi talis apostata non permittebatur
esse clericus. Namque idem sanctus Pater
ad hoc se mille conciliis non posse induci significat,
ut talibus infra suos terminos clericatum permittat.
Quid beatus iste diceret, si nostro tempore viveret;
et sola consuetudo vel supra notata Ludovici constitutio
illi obtenderetur, ut a Christi lege deflecteretur?
nunquid cederet consuetudinibus pravis, qui
se testatur contra Christum et apostolos noluisse
cedere vel mille conciliis? absit! Neque enim ita super
arenam aedificavit, ut aedificio suo ruinam timeret;
quamvis tempore suo multos episcopos haberet
Africa, quorum vita vitae ipsius erat contraria. In
quibus ut taceam de vita apostolica, vix erat fides

catholica.
Nam ea tempestate regnabat in Africa haeresis
Donatistarum; irrepserat quoque Arianae perfidiae
venenum. Invaluerat etiam tanta multitudo circumcellionum,
ut catholicas Ecclesias miris modis vexarent,
et Dei ministros truncare vel occidere non
formidarent. Sed iste beatus cum tot malis angeretur,
et contra omnes has pestes vigilare, ac pene
solus pugnare cogeretur; tamen ut Leo confidens,
et ad nullius pavens occursum semel coeptum non
deseruit cursum, ut in fine cum Apostolo dicere
posset: Cursum consummavi, fidem servavi [(II Tim.
IV, 7)]
.
In hoc ergo tanto Dei athleta Pontificibus nostri
temporis proponitur forma, ut faciant quomodo ille

fecit, quandoquidem simile vel majus malum illis
incumbit. Ille sanctae socialis vitae regulam in apostolorum
Actibus breviter conscriptam sic elucidavit,
ut clericos suos nullus in diversum ac transversum
seducere posset; quamvis magnus in Africa
fuisset numerus fratrum ambulantium inordinate,
ac non secundum traditionem, quam acceperant ab
apostolis. A quibus omnibus juxta praeceptum Apostoli
denuntiantis in nomine Domini, ut subtrahamus
nos ab omni fratre ambulante inordinate [(II Thes.
III, 6)]
, ita se cum suis solebat subtrahere; ut quodammodo
cum Moyse diceret: Si quis est Domini,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.