PL 194, col. 1214

Liber de aedificio Dei (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

asserens omnia, quae tam ipse quam Ecclesia
possidebat, pauperum esse; atque ideo nec
mihi fas est, inquit, tradere, nec tibi imperator, accipere
expedit.
Quis ergo hanc licentiam, quam iste non habuit,
modernis episcopis dedit? Qui non solum villas Deo
in sacrificium oblatas, sed ipsas quoque decimas
divino cultui tam Veteris quam Novi Testamenti
auctoritate sanctificatas, sic militibus tradiderunt;
quasi fas esse coepit, quod beatus Ambrosius fas
esse negavit? Ille nefas credidit res pauperum non
pauperibus erogare: moderni episcopi, non hoc
nefarium, sed necessarium putant esse; ut militibus
ex lege beneficiaria suam de bonis Ecclesiae
recognoscant justitiam; Christi vero idcirco negligant

justitiam, quod justitia militum nimis est inolita;
justitia autem Christi nostro tempore videtur
insolita. Sic etenim confusa sunt regalia et ecclesiastica;
ut jam videretur episcopus regnum spoliare,
si Ecclesiae facultates militibus vellet denegare.
Haec est illa confusio, qua impeditur aedificantium
manus in sancta Dei Ecclesia; sicut quondam post
transmigrationem Babylonis eorum, qui templum
reaedificabant, studia sunt per hoc retardata: quod,
sicut isti ecclesiastica regalibus miscuerunt, sic illi,
cum essent Israelitae, contra divinum interdictum,
uxores alienigenas ducendo commisti sunt inter gentes,
et didicerunt opera eorum.
Nonne episcopi commisti sunt saecularibus principibus,

et ita didicerunt opera eorum, ut nonnulli
eorum sciant castra expugnare, procinctum contra
hostes movere, et caetera, quae duci magis quam
pontifici conveniunt, ordinare?
Quid ergo faciendum est episcopo alicui volenti
hoc esse, quod dicitur; nisi ut multitudine ac
consuetudine perversorum penitus despecta solum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.