PL 194, col. 1445
Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P
accidere solet, praesertim iis in quibus causa Dei et Ecclesiae Catholicae contra haereticos et schismaticos
agitur. Et cum universim omnes pontifices Romanos, tanquam Christi vicarios, et S. Petri successores,
reverenter colam ac venerer, nescio tamen qua ratione mens mea potissimum, ex superioris memoriae
pontificibus, feratur, imo et rapiatur ad Gregorium VII, virum, ut sanctitate, ita et animi magnitudine
eximium; et nec prospero rerum cursu languescere multoque minus insolescere; nec adversae fortunae
procellis, frangi consuetum. Quae causa me impulit ut in vindicationem hujus tanti antistitis a recentium
et veterum sectariorum criminationibus, diligenter incubuerim, inquirendo, et proferendo novas et priscas
copias, quibus adversariorum in hunc supremum Christianae religionis praesulem ac praesidem impressio
propulsaretur; cujus mei, qualis qualis studii, testes habeo Paulum Bernriedensem, et Apologiam, et in
hac comprehensum Bernardum seu Bernaldum Constantiensem presbyterum.
Caeterum, etsi ex Aventini lectione arbitrabar, Gerhohum seu Gerochum Vitam et res gestas Gregorii VII
ex professo in litteras misisse; vel Apologiam proprie pro ipso Gregorio adversus illius oppugnatores
instituisse; viso tamen ipso auctore, comperi rem secus se habere; et in illo volumine Gerocho investigationem
Antichristi praecipue propositam fuisse; quem ille singulari quadam nec probanda opinione
inductus, existimat non esse unum et singularem hominem sub mundi clausulam exoriturum, sed omnes
Ecclesiae orthodoxae oppugnatores et persecutores, sive ethnicos, sive haereticos, sive schismaticos. Et
quia Henricus IV Ecclesiam gravissime afflixerat, ut et filius ejus Henricus V, creatis aliquot antipapis,
ut Cadaloo, Guiberto, Burdino, ideo de his eorumque nefariis ausis et actis Gerhohus disserit, quia
ostendere volebat hos tam impia et scelerata adversus Petri sedem et orthodoxam fidem aggressos, satis
superque implesse Scripturas de Antichristi immanitate ac tyrannide vaticinantes.
At nos omissa hac paradoxia (quam tamen ipse Gerhohus in epistola dedicatoria ad Eberhardum archiepiscopum
Salisburgensem, a se non definientis, sed inquirentis more proponi palam affirmat), accipiamus
id, quod nobis historico stylo, quemadmodum ipsemet loquitur, de Henricis IV et V, et de Gregorio VII,
et aliquot aliis consequentibus pontificibus suppeditat.
Quae ex opere Gerhohiano exscripta et excerpta, tibi, nobilis et clarissime domine doctor, offero, primum
ut fidem meam liberem, secundo, ut hoc commune beneficium in Gregorium VII ejusque defensores
collatum, ad te, tanquam ad fontem et originem, redeat et quasi refluat. Tu enim Gerhohum, ubique
gentium, etiam Reicherspergae, frustra a me, licet perquam studiose, quaesitum, ex latebris eduxisti,
eductumque mihi in manus tradidisti. Non igitur tantum ingratus, sed et omnino inverecundus essem, si
Gerhohianis postibus alium titulum appenderem, quam istum: D. CHRISTOPHORUS GEWOLDUS REPERIT.
Tertio, hoc veluti publico testimonio omnibus testatum facere volui, te inter gravissimas reipublicae Bavaricae
occupationes, quibus quotidie distineris, eum esse qui a bibliothecis, et quae in iis latent antiquorum
monumentis curam et cogitationes tuas nequaquam abducas, sed in iis perlustrandis sedulam prorsus
operam ponas, cui tuo in omnes antiquitatis studiosos merito depraedicando, me praecone haud eges,
utpote, qui nimis indisertus sim; nemoque id quod jam dixi vero consonare luculentius probaturus sit,
quam tu ipse, quando Chronicon Reicherspergense, tua cura inventum, foras prodire multisque prodesse
jubebis.
Interea accipe hoc ex tuo Gerhoho fragmentum . . . . . At jam verbis compendium facio, et illud etiam
atque etiam oro ut hoc meae in te observantiae qualecunque argumentum gratum habere velis, non tam
cogitans quantum sit, quam a quanto animo proficiscatur.
Ingolstadr. 12 Decembris, anno Redemptoris 1610.
SYNTAGMA GERHOHI De statu Ecclesiae sub Henricis IV et V impp. et Gregorio VII nonnullisque consequentibus pontificibus.
INSTRUCTIO PRO SEQUENTI SYNTAGMATE.
Libro I De investigatione Antichristi comparat Gerhohus Ecclesiam Dei cum templo manufacto Israelitico,
quod Salomon construxit, et hujus oppugnatores et eversores cum hostibus Ecclesiae; et ut templum illud
varias clades ab infidelibus accepit, sic Ecclesiam quoque Christianam ab ethnicis, haereticis et schismaticis
multipliciter oppugnatam et exagitatam fuisse docet. Q. causa est cur etiam haec de Salomonis templo
capita huic Syntagmati intexere voluerim.
CAPUT PRIMUM. De templo manufacto, quoties post primam aedificationem destructum et reparatum sit.
Venit nunc in mentem, quod olim circa templi
fabricam Jerosolymis accidit. Herodes funestus,
parvulorum nece cruentus, propriae uxoris ac filiorum
parricida, virorumque per omnia sanguinarius,
templum ipsum olim a Salomone CXX cubitorum
altitudinis fabricatum (cum destructum a Chaldaeis
sub ducibus Zorobabel et Neemia, filii captivitatis,