PL 194, col. 1457

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

existimem, nisi Beelphegor per ipsum esse consummatum,
cui, ut legitur, quondam filii Israel in
deserto cum filiabus Madian sunt initiati [(Num.
XXV, 6; Psal. CV, 28)] . Nam, quamvis omnia haec,
et plura his, quantum fieri poterat, abscondite agebantur,
per eas tamen matronas, quae invitae et captivae
adhibebantur sacris nefariis; perque uxoris
propriae publicas tandem querimonias detecta sunt.
Etenim post unius uxoris obitum, ex qua et liberos,
adhuc circa principia regni sui, ut fertur, honestior
honeste susceperat; quam Dominus a facie
hujus iniquitatis gementem et dolentem misericorditer
abstulit; aliam regis Ruteni filiam nomine
Gisilam matrimonio hujus mysterii iniquitatis
ignaram accepit. Quae ut impietatis cultum primo in

aliis, eamdemque in semetipsa per impudicos admissos
experta est; post muliebris verecundiae aliquandiu
servata silentia; quando jam patientiam
matronalem vicit magnitudo scelerum; primo fidelibus
Christo episcopis et sacerdotibus rem pandit,
fugaeque ac separationis occultae opportunitatem
quaeritat.
Instabat inter haec regia profectio, Cisalpinis partibus
in Longobardiam destinata, quo et reginae
commeatus ab imperatore quaerebatur. Dumque illa
pro causis quidem secretioribus, obtensa vero, ut
erat, infirmitate, laborem viae detrectaret; episcopi
vero reginae, ut erat regi placitum, profectionem
suaderent; illa inter caetera dixisse perhibetur:

justo se moerore contabescere, viamque
merito detrectare; quae a proprio marito ita prostituta
sit, ut scire non possit, ex quo prolem conceperit.
Profecta tamen est, et in ipsa via quorumdam
Deum timentium auxilio fugam arripuit. Dumque,
ut poterat, delitesceret, missis ad episcopos
Germaniae litteris, causas fugae ac separationis publica
manifestat querimonia: sicque iniquitatis
mysterium, quod prius dicebatur in tenebris, coepit
in luce et publice dici, quantum tamen publicus
auditus poterat admittere. Regina vero in proprio
et mariti videlicet dimissi regno latendi securitatem
non inveniens, primo ad Ungaricum regnum,
ubi quosdam parentes habebat, fuga devenit. Dumque
inde eam imperator, missis nuntiis, retrahere

destinasset, in Ruteniam, ad patrium videlicet regnum,
repedavit, ubi reliquum vitae tempus in sancta
viduitate peregit.
Rex vero et ipse in suae obscenitatis et impietatis
nequitia perseveravit, venditans episcopatus, et
quibuslibet turpibus, nonnunquam ob ipsius turpitudinis
pretium ecclesiasticos largiens honores;
ita ut in stratis quoque lectulorum inter scorta,
et inter ipsos turpitudinum socios ac socias lasciviens,
dicatur cuidam episcopatus investituram per
annulum, ut erat turpis, turpissimo schemate non
dicendo porrexisse. Quam rem, vel similem, ei quidam
scholastice tunc temporis subsannans, irrisit
hoc modo:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.