PL 194, col. 1466

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

latuissent. Dixit namque et scripsit ad electionis
episcopalis concedendam libertatem, ad investituras
etiam resignandas, ad decimas quoque remittendas
Ecclesiis, paratum se esse, si quidem domnus
apostolicus omnia regalia, videlicet ducatus, marchias,
comitatus, dominia cum beneficiis, monetas,
teloneas, munitiones per universum regnum suum
imperio reddere voluisset.
Haec sane promittens sciebat non consensum iri
ab episcopis praecipue Germaniae et Galliae atque
Saxoniae, multas regales divitias et honores, ex antiqua
regum et imperatorum donatione possidentibus;
sed per promissa speciem quamdam pietatis
habentia, ad perceptionem imperialis coronae per
benedictionem Romani pontificis imponendae nitebatur;

domnus papa quoque, his promissionibus
acceptis, rescripsit ei, qualia postulaverat, de impositione
videlicet imperialis coronae et restitutione
omnium regalium, si quidem rex promissa
sua de Ecclesiae libertate compleret. Et haec paucis
arbitris inter regem et Romanum pontificem gerebantur,
nimirum episcopis (solo cancellario imperatoris
excepto) aliisque Ecclesiae et imperii principibus
promissa hinc inde facta penitus ignorantibus.
Igitur talibus hinc inde promissis datis et acceptis
rex cum multo episcoporum aliorumque principum
comitatu ad Urbem tendit; quam et veniens
ingreditur praestitis ante juramentis, ac data fide,
de pace Romano pontifici atque Urbi integre conservanda.
CAPUT XXII. Paschalis papa a rege Heinrico captivatur.

Jamque ventum erat in medium ecclesiae Beati
Petri, ubi de justitiis hinc inde conservandis, ac
tenore concordiae inter sacerdotium et regnum tractare
convenit, cum sellis hinc inde prolatis confessum
est, circumstante confertim corona armatorum.
Proferuntur in medium litterae de parte imperatoris
ad Romanum pontificem directae, et quaesitum
per cancellarium domni papae a domno imperatore
ejusque cancellario, an eas suas, et a se missas
recognoscerent? Cumque responsum fuisset
ab eis, et eaedem in palam litterae lectae sunt, promissa
domni regis ad domnum papam continentes.

Similiter et ex parte domni regis, litteris, quae a
domno papa directae fuerant, in medium prolatis,
quaesitum et responsum est; itemque litterae in publico
recitatae, quae domni papae ad domnum regem
promissa continebant. Dumque promissa eatenus
inaudita episcoporum aures percellerent, cognoscentes
se et Ecclesias suas occasione imperialis
coronae regis capiti imponendae spoliandos antiquis
possessionibus; quasi ex uno ore contradicebant,
aientes se regi coronam imperialem tanto suarum
Ecclesiarum detrimento emere nolle. Cumque et
armati circumstantes eos minis ac terroribus perurgerent,
quasi jam interficiendos, nisi consensissent,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.