PL 194, col. 1493

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

Subsequens opusculum, quod Scutum canonicorum
dicitur, occasione cujusdam contentionis confeci
ego Fr. Arno, canonici ordinis exile mancipium,
monachis videlicet quibusdam loca nostra
occupantibus, et fratres nostros professos quasi obtentu
majoris religionis sibi allicientibus: nec
vero nomini et intentioni libelli id praejudicare debet,
quod in eodem consuetudinum nostrarum diaetam,
quae vestes nostrae quotidianae et instrumenta
quaedam nostrae sanctificationis sunt, breviando
inserui: Siquidem ipsis consuetudinibus, quasi vestibus
nostris quotidianis, et instrumentis nostri
operis, pro scuto et armis in defensionem nostri
usus sum: sicut in materialibus saepe cogente necessitatis
articulo fieri non ignoramus. Etenim dum

vel viantibus, vel operi aliquo instantibus latrones
forte supervenerint, aut sociale bellum inopinate
ingruerit, vestes pro scuto, instrumenta operis pro
telis rapiuntur, quibus interdum hostes etiam armati,
favente justitia, viriliter propulsantur, hisque
in fugam versis vestes rursum et instrumenta in
usum resumuntur pristinum: nec minus postmodo
honestati, vel utilitati proficient, quod in alios usus
sumpta exstiterint. Sic filios Israel nonnunquam in
sarculis, ligonibus, ac tridentibus pugnasse, unum
quoque ex Judicibus, Samgar nomine, viros sexcentos
vomere legimus occidisse [(Judic. III)] . Nos autem
hic non occidere adversarios, sed tela calumniatorum
tantum repellere meditamur: quatenus pacatis

eis liceat nobis una vivere cum illis, et in magna
domo Patris coelestis familias unanimes habitare,
non autem adversus alterutrum inflari, aut in
immensum gloriari. Hac etiam necessitate compulsus
visiones, et revelationes Domini, quibusdam
fratribus nostri temporis factas, non sine apostolico
exemplo, intexui: siquidem hoc Paulus apostolus
eadem necessitate compulsus prior fecit. Petrus
quoque revelationem super linteo vase sibi factam
Judaeorum importunitate coactus exposuit: ut
nemo nos recte culpaverit, si visiones nostris notis,
Domini et fratres ordinis canonici, patres et filii,
miseremini, miseremini vestri et nostri! miseremini

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.