PL 194, col. 1498
Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
tempore persecutionis carceres sustinui, cum et
ferrum multimodae passionis animam meam, simul
et carnem pertransivit; donec verbo meo usque ad
praefinitam a Domino testificationem perveniente
mundus sub jugo fidei adductus est. Tempore autem
Sylvestri papae et Constantini principis per ipsum
pium principem Ecclesiis Domini pace reddita in
jam dicto papa, in illius temporis sacerdotibus, et
in clero mirifice, et apud homines sublimatus, non
solum de carcere velut alter eductus sum Joseph;
insuper vero in curru Pharaonis consedi, dominusque
Aegypti ac princeps orbis terrarum, rectorque
regnorum effectus sum. Hoc nempe in ipso papa
Sylvestro pene historialiter et secundum litteram
completum est, dum ei imperator in urbe Roma super
equum imperialem sedenti per mediam civitatem
stratoris officium exhibuit. Sed et tempore
haeresium quis infirmabatur, et ego non infirmabar?
quis scandalizabatur, et ego non urebar? cum iterum
me Joseph veri Jacob et Rachelis primogenitum
fera pessima devoravit; etenim et tunc in meo
Hilario et Athanasio, aliisque illius temporis episcopis,
sacerdotibus et ministris in exsilium actus
sum, et innocens in lacum missus sum: sed mortuo
in ipsa discessione impio rege Constantio, ac de
medio facto Apostata Juliano, vero nimirum Antichristo,
qui et sine manu, ac spiritu oris Domini
Jesu interfectus est, iterum miserunt reges et absolverunt
me principes populorum, et dimiserunt
me. Quo et in tempore per meos archimandritas
Hilarium, Ambrosium et Augustinum, ac caeteros
meae scholae didascalos tanta spiritualium frugum
abundantia in horreis Aegypti, in armariis Ecclesiae
de gentibus congregatae, reposita est, ut nunc, etiam
in hujus temporis fame et inopia replenda sufficiat.
Verum, ut ait quidam,
Nihil omni parte beatum:
[(HORAT. in Od.)]
nam, ut dictum est, ecclesiis Dei pace reddita rursum
saecularis pompa et hujus mundi vanitas et
concupiscentia devoravit me ordinem canonicum,
Rachelis, ut dictum est, primogenitum, ut jure Pater
coelestis super me lamentando dicere potuerit:
« Fera pessima devoravit filium meum Joseph: »
cum interim refrigescente charitate et abundante
iniquitate etiam Benjamin, id est ordo monasticus
patre absentatus in hujus mundi Aegyptum peregrinus
proficiscitur, patrisque Jacob dolor augetur.
Sed ecce nostro tempore Dei nutu reflorescente canonico
ordine nuntiatur patri meo vero Jacob, quod
filius ejus vivat Joseph, et ipse quasi de gravi somno
evigilans dicit: « Si adhuc filius meus vivit Joseph,
sufficit mihi, vadam et videbo eum, antequam moriar [(Gen. XLV)] :
» quod est dicere: Si videro viventem
filium meum ordinem canonicum quondam in
posteritate mea, moriturus non sum. Sed et nunc
reviviscens, et reflorescens, quanta ab impiis regibus
pro defensione libertatis ecclesiasticae ego canonicus
ordo in hoc fine saeculorum sustinuerim,