PL 194, col. 1691

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

vel nunquam esse possit sine turba, mihi tamen validius
suspecta est interior quaedam turba; et eo
quidem ad turbandum efficacior, quo interior. Et
propter hanc, frater, in altum egredere, Jesum sequere.
Propterea descendit in te, ut post ipsum, et
per ipsum supra te ascendas, etiam ad ipsum in te.
O grande mysterium! relictis turbis, ascendit in
montem. Sequuntur discipuli, et cuncti, et soli.
Nunquid omnes omnibus de turba corpore fortiores?
An spiritu, quod magis puto, ferventiores; ut
quo ibat impetus, illuc graderentur? Sed quid est
quod discipulis iterum tam promptis, tam devotis,
tam fortibus, tam ignitis, ferme omnibus relictis, in
alium montem cum paucis ascendit, quem testatur
Scriptura excelsum? [(Matth. XVII.)] Imo quid

putamus, fratres, quod aliquando etiam iis ipsis, et
aliis, imo omnibus omnino hominibus relictis, solus
ascendit in montem orare? [(Matth. XIV.)] Quid sibi
volunt ii montes? In primo ascendit docere, in
secundo gloriam suam ostendere, in tertio Patrem
orare. Nunquid hic est mons domus Domini praeparatus
in vertice montium? [(Isai. II.)] Sic fortasse
venit saliens in montibus, et transiliens colles [(Cant. II)] .
Primo turbas omnes transiliens, cum
discipulis salit in montem, secundo ipsos tanquam
minores transiliens respectu trium; tertio ubi
nemo eum sequi potest, universitatem creaturae
transiliens, solus ad solum, aequalis ad aequalem,
Filius ad Patrem. In primo solus Filius auditur;

in secundo Filius videtur, Pater auditur; in tertio
nemo vidit vel audivit Patrem, nisi Filius; neque
Filium, nisi Pater. An forte haec sunt ineffabilia,
quae non licet homini loqui? Quid si tres montes
tres coeli accipi possunt? In primo formatur spiritualis
hominum vita, in secundo monstratur angelica,
in tertio latet divina. In primo signatur praesens
justitia, in secundo monstratur futura gloria,
in tertio, tanquam coeli coelo, quo ascendit super
occasum, cui Dominus nomen, ad Orientem, gloriosa
sibi soli nota Trinitas, et homini assumpto in
Deum, lucem habitat inaccessibilem. In ea pace,
quae exsuperat omnem sensum [(Philipp. IV)] , ubi
tamen homo ille orat Patrem pro nobis, sicut beatus
ait Apostolus, qui assistit vultui Patris (Hebr.

IX), et interpellat pro nobis [(Rom. VIII)] . Ecce in
quanto orat abscondito, qui docuit orare Patrem
in abscondito. Fac ergo, frater, absconditum tibi
in te; quo fugias a te, si vis in secreto Patrem
orare. Audiamus itaque jam nunc de primo abscondito,
de primo secreto, de primo cubiculo, de
primo coelo, sive monte, quid loquatur in eo Dominus
Deus. Beati, inquit, pauperes spiritu (Matth,
V). Relicta est turba: nihil de infirmitate, nihil de
vitio, nihil de malitia diei. Totum de virtute vitae,
de beatitudine gloriae, de regno coelorum sermonem
texit. Beati, inquit, pauperes spiritu. Sapientia
sapienter semper agit, et loquitur. Volens post
se adolescentulas trahere, septem eis aperuit thecas
unguentorum, ut delectatae odore, currant

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.