PL 194, col. 1697

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

dolorum in cordibus nostris, consolationes
ejus laetificent animas nostras. Nam beati, qui lugent:
non quia lugent, sed quia consolabuntur.
Luctus enim via, consolatio beatitudo. Ecce quomodo
correxit orbem, qui judicat populos in aequitate.
Aequum quippe est benigno et sapienti Deo, et perversos
corrigere, et correctos dirigere, et directos
suscipere. Tria et tria, unum contra unum. Tria
vocant a Deo ad mundum, tria revocant a mundo
ad Deum. Omne quod est in mundo, concupiscentia
carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut ambitio
saeculi [(I Joan. II)]
. Prima uxorem ducit, secunda
boves probat, tertia villam emit [(Luc. XIV)] . Luxuria,
avaritia, superbia, carnalia et saecularia desideria,
et spiritualia nequitiae in coelestibus. Hinc

ergo turba relicta exeuntes, et in montem ascendentes
discipuli, quasi de subterioribus ad superiora,
de exterioribus ad interiora, de corporalibus ad
spiritualia transilientes, audiunt: Beati pauperes,
mites, compuncti, quoniam ipsorum est regnum
coelorum, et terra, et ipsi: sufficientia, potentia,
suavitas, regnum, potestas, pax: et haec omnia intus,
ubi simplex et lenis domi habitat, dum agrestis
et hispidus silvestris venatur, ac primogeniti praerogativa
supplantatur [(Gen. XXV)] : quam ad nos transtulit
in multis fratribus primogenitus: qui cum
Patre regnat unigenitus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.
SERMO III. IN EODEM FESTO III.

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam [(Matth. V)]
.
Fratres, liber Sapientiae scriptus est intus et foris.
Quasi foris loquitur, qui perversos corrigit; intus,
qui conversos dirigit. Denique audiamus quatenus
et quomodo dirigat eos qui beatitudinem nec in
corpore, nec in corporeis, sed in virtute animi locant.
Virtus siquidem est habitus animi bene instituti.
Componendi ergo, et instituendi, ac etiam
ordinandi apposita ratione ad id quod debent, et
quomodo debent, sunt animi affectus, ut in virtutes
proficere possint. Ipsi enim sunt, qui operi foris
nomen imponunt: quique aut in vitia deficiunt,
aut in virtutes proficiunt. Cum ergo prudenter, modeste,

fortiter, et juste instituuntur, exsurgunt in
virtutes, prudentiam, temperantiam, fortitudinem,
et justitiam: quae quasi cardines sive radices omnium
dicuntur virtutum. Inter quas quoniam justitia
quasi conum vel apicem quemdam, et summum
fastigium tenere videtur, emphatice virtutis
nomen possidet. Itaque beati, qui compendium eligentes,
esuriunt et sitiunt justitiam. Sicut visum
est quibusdam, ex omnium stellarum radiis sursum
micantibus candore notabilem in cono firmamenti
circulum creari, quem Galaxiam nominant:
sic nimirum in spirituali firmamento ex omnium
virtutum fulgore putatur exstare justitia: quam propterea
aequabilitatem quamdam, et modum in rebus
dicunt, certum denique finem; quem ultra, citrave

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.