PL 194, col. 17

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

notare possimus coetum confessorum in pace quiescentium,
et auxilia regum ad aedificandas ecclesias
habentium.
IX. Sicut enim Cyro laxante captivitatem, per
Aggaeum caeterosque illius temporis prophetas reaedificata
est Jerusalem, sic, imperatore Constantino
dante pacem sanctae Dei Ecclesiae, quasi destructo
jam regno Babylonico, portae Sion sunt
reaedificatae, atque tam imperialibus quam et pontificalibus
edictis, tanquam seris et vectibus firmatae.
Spurcissimus Nero, qui velut alter Nabuchodonosor
primus in secunda Babylonia erexerat idololatriam
quasi auream statuam, cum suis posteris
martyrum Christi tortoribus incendia fornacis augientibus
(sic) jam judicatus erat; ita ut quidam,

ex talibus humiliati ad poenitentiam, fenum quasi
bos comederent, et altissimum in regno hominum
dominantem recognoscerent, quidam vero cum
Balthasar nimium secure luxuriantes et tyrannizantes,
omnino amisso regno cum vita perirent;
sicut gesta martyrum contestantur quosdam ex
tortoribus et senatoribus in urbe Roma, tanquam
in Babylonia, sub jugum Christianae legis humiliatos,
quosdam vero tam visibiliter quam invisibiliter
in manus daemonis traditos, et regno simul ac vita
privatos. His igitur partim condemnatis, partim
conversis, nomen quoque commutatum est illius
Babylonis, ut rectius urbs illa dicatur jam Sion
quam Babylon. Et ideo pridem suspensa illic organa
jam captantur ad cantica.

X. Quando enim fides Christiana in procinctu
adhuc posita, et, ut ait quidam:
. . . . . . agresti turbida cultu,
Nuda humeros, intonsa comas, exserta lacertos
Pugnans, nec telis meminit, nec tegmine cingi.
Pectore sed fides valido membrisque retectis,
Provocat insani frangenda pericula belli:
non erat otium sedis apostolicae pontificibus, ita perornare
cultum fidei sicut nunc est perornatus,
et in altaris ministerio tanquam in capite gloria et
honore coronatus, jam concrepantibus organis et
cantoribus ad canendum expeditis, maxime in
coenobiis per pontificum Romanorum decreta et
privilegia communitis. His ergo nunc citharas percutientibus

in domo Domini, te decet hymnus, Deus,
in Sion, id est in Ecclesia Romana, quae nomine
Babylonis per apostolicam fidem commutato in
nomen Sion, fundamenta nunc habet in montibus
sanctis.
XI. Te decent sancta sacerdotalis officii ministeria
spiritalibus canticis et hymnis in illa Sion perornata.
Cum verbi gratia quidam Romanorum pontificum
statuit psalmos ante sacrificium canendos antiphonatim,
quidam Gloria in excelsis, quidam Sanctus,
sanctus, sanctus, quidam Agnus Dei sacro
adjunxit officio. Et quaedam precum solemnia inseruerunt
ejusdem Ecclesiae Romanae pontifices cum
canticis et hymnis festivis, maxime in solemnitatibus
praecipuis, quarum in vigiliis praecedit quasi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.