PL 194, col. 1701

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

ardore sibi intentus, justitiae rigore Deo acceptus,
misericordiae dulcore omnibus omnia factus?
SERMO IV. IN EODEM FESTO IV
Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt [(Matth. V)]
. Appetitivum est omnibus, velle videre
quod amant. Ideo post caetera sequitur congrue: Beati mundo corde,
etc. Soli enim mundicordes
Deum videbunt, et solo mundo corde videbitur
Deus. Sed quid, rogo, fratres, tot, tandiu, et tantis
egimus, si nondum cor mundavimus? Si mundavimus
ad virtutem, mundandum est ad veritatem;
si mundavimus ad diligendum, mundandum est ad
videndum. Sanavimus quidem claudum, sed illuminandus
est caecus. Duo enim sunt poenalia filiis

Adam, ignorantia et difficultas, quarum altera oculos
rationis claudit, altera quasi pedes animae ligat
affectum. Communes passiones Propheta deplorans: Dereliquit me,
inquit, virtus mea, et lumen
oculorum meorum non est mecum [(Psal. XXXVII)]
.
Virtus in affectu formatur, vel potius affectus ipse
in virtute formatur. Rationi quidem veritas monstratur,
sed ad ipsam videndam ab ipsa illustratur.
Dominus itaque dum oculos mentis ad videndam
veritatem purgat, quasi caecum illuminat. Unde et
de munditia cordis sermo sequens texitur, non ut
mundetur a vitiis, quae perversi amoris, sive inordinati
affectus nomine censentur, sed a phantasiis,
quae per corporeos sensus imbibuntur, et intus in
imaginatione versantur, et tanquam nubeculae interpositae

claritatem nobis solis occulunt, vel per
ipsum solare corpus notius luminis fontem, ab ipso
omnino remotae, nobis intercludunt, vel ad minus
acumen obtundunt. Sicut enim in hoc visibile coelum
si cui pervolandi facultas adforet, terra ei deserenda
esset, et aquae, quae superiores esse feruntur
quam terra: illae etiam leviores, quae mirabili arte
suspenduntur, et nubes fiunt; sic nimirum qui ad
pure incorporeum cernendum aciem mentis erigit,
non solum omne corpus, vel corporis similitudinem,
sed etiam cogitationum universam volubilitatem
transcendat, necesse est. Quid miramini? Cum
omnes has quas diximus nubes, vigilantia mentis
et cordis puritate, silente, imo postmanente omni

cogitatione, pertransieritis, apparebit tandem nubes
clara, nubes lucida, non jam turbida, non densa,
non jam ignorantiae, sed sapientiae nubes. Tenebrae
enim sunt in lumine, et multo magis in multo lumine:
quod ipsam lucem, cum ingreditur suam
incomprehensibilitatem, suam inaccessibilitatem,
in qua habitat, suam denique pacem, quae exsuperat
omnem sensum, suscipiat ab oculis nostris: ut
deinceps revelatione potius quam contemplatione
de ea quidquam discatis, sicut sancti apostoli a viris,
qui astiterunt juxta illos in vestibus albis. [(Act.
I)] . Sicut etiam sursum versus quinquepertita quadam
distinctione mundus iste visibilis gradatur,
terra, aqua, aere, aethere, sive firmamento, ipso
quoque coelo supremo, quod empyreum dicitur:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.