PL 194, col. 1718
Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne
et ad bonum creatus es, diligis, custodis, et ad id
ad quod facta est, dirigis, in his quae Dei patris
tui sunt manes, nec a Jerusalem recedis; et super
prudentia ac responsis, quibus mille tentationibus
carnis, mundi, diaboli, respondes, quae te argute et
valde cavillose, dum tentant, interrogant, mirari
facis ipsos spiritus nequam, qui tentatores tui sunt.
Quod si honorem conditionis tuae naturae non intelligis,
quae facta es pulchra inter mulieres, et
abis post vestigia gregum, incipiens assimiliari jumentis
insipientibus; si etiam ipsum bonum, quod
in te est, malitia a maligno concepta infeceris, ut
sis superbia tumidus, invidia tabidus, ira turbulentus,
tristitia dejectus, anxius avaritia, gula avidus,
luxuria immundus: in his quae patris tui sunt diaboli,
manifeste esse convinceris. In his autem, quae
hominis patris sunt, propter animale adhuc corpus,
necessitatem essendi, vel potius transeundi habentes,
victum et vestitum tantum quaeramus: nec
nos tentatio apprehendat, nisi humana, quominus
his velimus esse contenti. Diabolica namque tentatione
trahuntur qui divites fieri volunt, inciduntque
in ejus laqueos, et tentationes alias post alias,
atque in alias multas, ut merito audire debeant a
Dei Filio: Vos ex patre diabolo estis [(Joan. VIII)]
; eisque
conveniat quae ubique vera est regula: Qualis
pater, talis filius, de diabolo diabolus. Nonne, inquit, duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus
est?
[(Joan. VI.)]
De Deo Deus. Ego dixi: Dii estis.
De homine homo. Homo igitur relinquens diabolica,
ne in eis unquam sit per humana, sine
quibus esse nequit, transeat ad divina, in quibus
solis bene ei erit: fugiat diabolum cum omnibus
suis; redeat ad hominem, et sit contentus suis:
ascendat ad Deum, ac ditetur in suis. Verumtamen
caeci sunt filii diaboli omnes; excaecavit enim eos
malitia sua, ut, cum divites sint, pauperes se putent.
Quod naturae animalis corporis sat est, in
promptu esse non vident, nec divinam vocem audiunt,
quae promittit, Deum timentibus nihil defuturum,
quia etiam surdi sunt, et ideo semper ad
superflua sudant. Vos autem dilectissimi, in doctorem
vobis coelitus indultum intendite: qui hominem,
non solum ut sanaret, sed ut erudiret, assumpsit,
diabolo exuit, Deo induit. Ejus sequimini vitae
modum, qui pauper natus est, pauper vixit,
pauper obiit. Quia in hoc est fiducia, si sicut ille
fuit, sic et nos simus in hoc mundo, et sicut
ille ambulavit, ita ambulet, qui dicit se in illo
manere. Qui spiritu timoris ita humilis fuit, ut cum
Deus esset, hominibus subderetur, Et erat, inquit, subditus illis
[(Luc. II)]
: ita spiritu pietatis mitis,
ut suis injuriis non turbaretur: quas duas virtutes
ita in se maxime commendavit, ut diceret: Discite
a me quia mitis sum, et humilis corde [(Matth. XI)]
.
Spiritu scientiae ita compassibilis ac humanus, ut
videns inimicam civitatem, fleverit super eam; et
qui mansuetus ab inimicis turbari non poterat, super
amicum affectuosius seipsum turbaret, spiritu